laborant, sellarios, scutarios frenarios atque lormerios, caldararios, fabros, qui eris et ferri
quecumque opera faciunt. Balistas etiam facientes ac arcus et generaliter omnes artifices,
cum fide et studio, prout unusquisque artificium melius nouerit, uolumus operari. Specialiter
autem scutariis et sellariis iniungimus, ut emptores certiorare fideliter debeant, utrum argento
uel stanno superposito sint picture, et quod sellas et scuta munire debeant necessariis guarnimentis.
Boccerios autem et piscium uenditores, qui uite hominum necessaria sumministrant,
et ex quorum fraudibus posset non tantummodo rebus set et personis etiam maximum dampnum
inferri in eorum mercibus et mercationibus, uolumus esse fideles, uidelicet ut scrofas pro porcis,
uel carnes morticinas, uel ab uno die in alium reseruatas, si hec emptoribus non predixerint,
seu qualitercumque corruptas uel infectas, in dampnum et deceptionem emptorum uendere non
presumant. Uenditores etiam piscium in corruptis piscibus non uendendis aut ab uno die in
alium reseruatis, sine predictione similiter fidem precipimus obseruari; et ut predicti omnes
et singuli superius nominati, rerum uitium uendendarum ex fide predicant; et ut cibos pridie
preparatos et in die altera calefactos, similiter sine predictione non uendant. Uenditores etiam
candelarum eas fideliter faciant, nec in eis in emptorum dispendium aliquid cere ammisceant,
nec in eis nisi bombicinum papirum apponant, uel si aliter fecerint exinde emptores cohercere
curabunt.
Tabernariis autem et uenditoribus uini quibuslibet prohibemus ne uendere presumant
uinum lymphatum pro puro. Nullus in Regno nostro laboret aurum, quod per libram de puro
teneat minus quam octo uncias; similiter et argentum quod minus xi unciarum puri argenti, per
libram tenere noscatur. Quod optinet, siue uenale opus huiusmodi aurifices pro se faciant, siue
ab alio recepta materia opus fingant, ut anulos, fibulas, parapsydes uel cuppas aureas sive argenteas,
in quibus aliquid ultra predictam quantitatem et formam a predictis dominis ammisceri
petatur. Et ut omnis artificibus ipsis committendarum fraudium uia et materia precludatur per
loca quelibet duos eligi uolumus fide dignos, per terre baiulos ordinandos, quibus imminentibus
predicta omnia in statu conservari debeant et debite execuctioni contradi, ac per eos artificum
fraudes nostre curie nuntientur; quorum officialium nomina per litteras sub sigillo, et subscriptionibus
eligentium eos, et eorum, qui in hiis consilium dederint, eligendis, ad nos uel locorum
dominos uolumus destinari, ut ex approbatione nostra et aliorum quorum intererit retineantur
ydonei, et non ydonei refutentur, in eorum locum qui minus ydonei fuerint in subscripta forma
ydoneis subrogandis. Quos officiales, ut officium sibi creditum fideliter et diligenter exerceant,
tactis sacrosanctis euangeliis sacramenti religione uolumus obligari. Electorum etiam nomina
predictorum in quaternionibus nostre curie uolumus contineri, ut de eis dubitatio in posterum
oriri non possit. Statuimus etiam constitutione presenti, ut baiuli nostri, qui pro tempore
fuerint, operariorum operas, et uindemmiatorum messorum et similium, sub certa mercede constituant,
cuius constitutionis metam transgredi operariis non licebit; quam si transgressi fuerint,
et acceptam mercedem ammittant, et quadruplum Curie nostre soluent. Et ut fraudes artificum
singulorum pena non careant, si contra prohibitionem et ordinationem nostram in eorum artificiis
inuenti fuerint dolose uersari, prima uice deprehensus in dolo falsa opera faciens, uel
cibaria prohibita seu corrupta, uel uinum lymphatum pro puro uendendo, libram auri purissimi
fisco nostro componat; quam si propter inopiam dare non poterit, fustigetur. Iterato deprehensus
in simili, manum perdat; tertio deprehensus talia perpetrare, in furcis mortis periculum
|
|