velut in sanguinem vertit. Sicque dum pestilentes homines metalli
huius non desinunt habere rubedinem, splendor aecclesiae quodammodo
vertitur in cruorem. Cor enim quod cupit, eius ante Dei oculos speciem
induit. Sed haec alias.
Ut igitur ad id, unde digressus sum, redeam, omnes homines, sive
potentes sive sint inopes, eandem sorciuntur originem, nec dissimilem
habituri sunt finem. Inter hos autem duos limites est quaedam vitae diversitas,
ut alii se glorientur esse spectabiles, alii se doleant indigentes. Sed
haec humanae vitae varietas momentanea temporum brevitate concluditur,
ut et elati quique diucius de sua prosperitate non gaudeant, et inglorii suae
deieccionis incommodum festinanter evadant. Quod est ergo principium
nostrum et qui finis, quae, sicut dictum est, variare non possumus, sed
omnes in commune mortales haec indifferencia possidemus. Sed audi
sapientem virum in libro Sapienciae perhibentem: Sum , inquit, et ego
mortalis homo, simile hominibus et ex genere terreno illius, qui prior factus
est, et in ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore coago latus
|
|