«Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum rerum, et ad eum
pertinentium qui earum spem gerere perhibetur». Contra, Luc. 24, 21: «Nos
autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel». Ergo spes est etiam de alienis.
Praeterea, aliquis desperat de aliquo alio, sicut dicit Augustinus,
quod de nemine est desperandum, quamdiu
est in hac vita. Ergo et sperari potest de alienis.
Praeterea, sicut homo expectat bonum proprium, ita et per invidiam malum
alienum. Ergo spes est etiam de malis.
Praeterea, beatitudo nec in se est futura, sed aeterna; nec respectu praesciti,
quia nunquam habebit eam. Ergo spes non semper est de futuris.
Et dicendum ad primum, quod spes est de re aliqua, sicut dicitur: spero beatitudinem;
et sic non est nisi de pertinentibus ad se. Est etiam de eventu, sicut dicimus:
spero quod hoc eveniat; et sic est de illis quae ad alios pertinent: tamen
de hoc eventu non est spes nisi inquantum aestimatur ut bonum speranti.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod malum alterius invidus aestimat bonum suum; unde
est de malo alieno sicut de bono suo.
Ad quartum dicendum, quod quamvis praescitus non sit habiturus vitam aeternam
in rei veritate, et ita non sit ei futura; est tamen ei futura quantum ad suam
aestimationem, alias non speraret; et iterum inquantum est in ordine divinae
largitatis et possibilitatis istius vel ad recipiendum gratiam vel merendum; sicut
dicitur illud futurum ad cuius eventum sunt causae ordinatae in natura, quamvis
nunquam eveniat, secundum quod dicit Philosophus 2 de Generatione,
quod futurus quis incedere, non incedet.
|
|