Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 306


nec mihi fuisset hactenus somnolenta, nec aliis expedita;
sed ut vidi frequenter et providi, dormitavit haec filio, sed
aliis evigilavit. Super his omnibus, pace data , petiistis
quod nullo praetextu excusationis proposito, prosperum
statum meum (si tamen castra sequentem sequeretur prosperitas)
et principalia principis nunciarem. Durum et
impossibile petitur, quod me vestra redargutio sic prostratum,
sic jacentem invenerit, sic relinquat, ut ad increpanda
patris eloquia non resurgam. Pacem propterea nobis
dare possumus invicem; sed nullatenus ego mihi et cordi
meo, quin doleat, et oculis quod non fleant, dum subreptum
mihi patris animum video et caussam ignoro. Vinea
mea quid fecit vobis? vel vestra potius, quod irrigationem
ejus ad aliam, quae demum vobis lambruscas afferet,
trantulistis? Denique quantumcunque dolentis ingenio
dolor et doloris materia subtrahat voluntatem, imperio
tamen patris obediam, et epistolae, quae postquam totam
Germaniam circuivit, tandem ad me novissimno mense
Augusto fatigata pervenit, respondeo quod corpore valeo:
labore tamen continuo laboro dum inter Charybdim et
Scyllam, inter Cardinalium scilicet et Lombardorum astutias,
navicula filii tumidis fluctibus fatigatur. Cesarea
gesta magnifica vos epistola principis frequenter edocuit,
cujus chartam scribentis fìlii manus nudam et vacuam
aliquando tetigit, et ingenium virginem defloravit.
n. 11
Mirae probitatis et magnae industriae viro P. de Vinea,
etc. Nullius rei eventus adeo mentem laedit quam qui

Torna all'inizio