et inde usque ad Romulum et usque ad Tarquinium Superbum, et inde per consules Romanorum,
et annos et tempora et acta eorum usque ad Iulium Cesarem, post quem incipiunt
imperatores.
Tercia decima introductio erit de imperatoribus Romanorum ab Octaviano Augusto
usque ad Karolum Magnum primum Francorum imperatorem. [Cuius genealogia est dicta
in tractatu Francorum usque ad domnum Fridericum.] Quam genealogiam similiter a
tempore Noe orditi sumus.
De aliis regnis et regibus, quos supra taxavimus, proprias introductiones non oportet
apponere, quia nec ipsi tam ordinatas nec tam principales sicut isti quos posuimus, istorias
habent. Ponimus autem eos incidenter in casu, quotiens et ubi causa exposcit, videlicet
reges Tuscorum, reges Lonbardorum et Gothorum et Vandalorum et Hunorum et Ispanorum
et Britonum et Danorum et Scotos et Rutenos et Frisones et Walenses, et huiusmodi,
quorum longam mentionem in libro hoc facere non oportet, nisi fiat hoc, ut diximus
aliquando, incidenter. Quemadmodum in istoria Enee introducimus Turnum regem
Tuscorum, in istoria vero Karoli Magni inducimus Luprandum et Agistulfum et Desiderium
reges Lonbardorum. Et ita de aliis omnibus.
Gesta autem domni Friderici imperatoris sunt in fine libri, et omnia insignia imperii
scripta et significationes eorum, videlicet de sancta cruce, de lancea, de gladio, de corona,
de sceptro. Et etiam ibi istoria Anglorum et Merlini prophete Anglorum.
Incipit prima introductio de essentia divina et de trinitate personarum
in Deo.
Ad distinguendas sancte Trinitatis personas etc.
Incipit secunda introductio ab Adam usque ad Noe.
Introductio tertia de origine Ebreorum et de regno et regibus eorum
et de patriarchis et prophetis et iudicibus eorum usque ad transmigrationem
Babillonis, ubi omnes Ebrei captivati sunt, et postea de
templi restauratione.
Item introductio 4. de regibus Babillonum et Assiriorum et de principio
et fine eorum.
Quinta introductio de principio et fine regni Sitioniorum.
Sexta introductio de regno et regibus Egiptiorum, quo tempore et sub
quo rege incepit, et quamdiu duravit, et quot reges habuit.
Septima introductio de regno et regibus Argivorum.
Octava introductio de regibus Persarum et Medorum.
Nona introductio de regibus Antiochie.
Explicit tractatus omnium regnorum paganorum et Iudeorum et omnium
orientalium regum.
Introductio.
De Troianorum regum origine et fine specialem tractatum nos facere non oportet.
Inferius enim de regibus Italie et Francie originalem lineam ordientes, initium, medium
et finem Troianorum inseremus, asserentes, Troiam a Troio, filio Iovis, nomen principiumque
recipere et in Priamo atque Anchise, patre Enee, finem accepisse.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|