Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

890


constitutionibus; secundo docet quando questiones istas tractari
conveniat, dicendo quomodo debeat ratio inveniri ex parte actoris,
ibi: Inventa . *** Quarto quomodo debeat in iudicio reperiri,
ibi: Ex ratione . Prima pars dividitur, quia primo facit transitum
ad dicenda; secundo concludit quid sit necessarium ad confirmandum
et confutandum cognoscere: scilicet cause constitutionem,
bi: Igitur ; tertio ponit divisionem constitutionum, ibi Causarum
constitutiones
; quarto diffinit constitutiones *** septimo de
legiptima, ibi: Legitima ; ottavo de iuridiciali, ibi: Iuridicialis .
Sex prime partes sint presentis lectionis, sed sexta pars
dividitur, quia primo difinit coniecturalem constitutionem; secundo
ponit exemplum, ibi: Ayax ; tertio recapitulat, ibi: Hic coniectura .
Tota spes : nota: tota virtus victorie est in
confirmatione et confutatione. Adiuvimenta : id est argumenta
nostra causam nostram confirmando. Contraria : argumenta.
Dissolverimus : adversarium nostrum confutando. Absolute : id est
similiter. Munus : id est affectum vel salarium. Oratorium : id est advocati.
Confecerimus : nota, advocatum esse confectorem, quasi apothecharium,
qui quasi speciebus optimis dictum suum debeat conficere.
Utru(m)que : scilicet confirmare et confutare. Alii : scilicet
Greci. Doctor noster : nota: non adscribit sibi dictum suum, sed doctori
suo Hermesti nec dicit 'meus', sed " noster ", quia multorum discipulorum
doctor fuit Hermestes. Detrahere<t> : idem affert minus
dicendo. Inventionem : id est de hiis que Greci invenerunt.
Simpliciter : id est sine plica. Dupliciter et bipertito : id est in
duas partes et iterum in duas, ita quod Greci quatuor posuerunt;
Hermestes vero in tres partes. Unde divisit constitutiones, sed
iurisditiale<m> divisit in duas, scilicet in absolutam et assumptivam.
Deprecatio : id est depulsio. Insimulatione : id est intentionem, quia
auctor simulat amplius quam intendit.
De facto : utrum res facta sit, de qua extat coniectura. Ayax :
e quo Ovidius XIII Methamorphoseos : "Consedere duces et vulgi
stante corona / surgit ad hos clipei dominus septemplicis Ayax".
Nota: hec fuit hystoria: Ayax, qui petiit sibi adiudicari arma fatata
Achillis duplici ratione: et quia consanguineus eius erat et quia
emulus virtutis eius et probitatis tanquam melior miles exercitus,
sed Ulixes per suam sapientiam et eloquentiam tantum dixit coram
presidentibus exercitui, quod Ayax arma Achillis non habuit. Tamen
Ayax, insania arreptus, intravit silvam, ubi erant oves Ulixis, et
per insaniam occidit oves Ulixis, credens Ulixem et alios Grecos interficere.

Torna all'inizio