Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1000


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod per peccatum primi parentis
totum humanum genus alienatum erat a Deo, ut dicitur Ephes. 2, non quidem
a potestate Dei, sed a visione faciei Dei, ad quam filii et domestici admittuntur;
et iterum in potestatem diaboli usurpantis deveneramus, cui consentiendo
homo se subdiderat, quantum in ipso erat, quamvis de iure non posset: quia
suus non erat, sed alterius.
Et ideo per suam passionem Christus duo fecit: liberavit enim nos a potestate
hostis, vincendo ipsum per contraria eorum quibus hominem vicerat, scilicet
humilitatem, obedientiam, et austeritatem poenae, quae delectationi cibi vetiti
opponitur: et iterum, satisfaciendo pro culpa, Deo coniunxit, et domesticos Dei
et filios fecit. Unde ista liberatio duas rationes habuit emptionis: inquantum
enim a potestate diaboli eripuit, dicitur nos redemisse, sicut Rex regnum occupatum
ab adversario, per laborem certaminis redimit; inquantum vero Deum
nobis placavit, dicitur nos redemisse, sicut pretium solvens suae satisfactionis
pro nobis, ut a poena et a peccato liberemur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod iteratio importata per praepositionem, non
refertur ad actum emptionis, quasi alias empti fuerimus; sed ad terminum
actus, quia alias sui fueramus in statu innocentiae. Emere enim est aliquid
suum facere. Vel dicendum, quod dicitur redemptio habito respectu ad illam
venditionem qua nos diabolo per consensum peccati vendideramus; a qua venditione
haec emptio secunda est.
Ad secundum dicendum, quod pretium sanguinis sui non diabolo, sed Deo obtulit,
ut pro nobis satisfaceret. A diabolo autem nos per victoriam suae passionis
eripuit, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis diabolus nos iniuste usurpaverit, nos
tamen in eius potestatem devenimus ex quo ab eo victi sumus: et ideo oportuit
etiam ut ipse vinceretur per contraria eorum quibus vicit: non enim violenter
vicit, sed ad peccatum fraudulenter inducens.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod effectus redemptionis potest attribui
causae proximae, et causae remotae. Si attribuatur causae proximae, sic Christus
nos redimit per ea quae in humana natura fecit et sustinuit; quibus et Patri satisfecit
pro omnibus hominibus, et hostem vicit, eius tentationibus resistendo.

Torna all'inizio