aliquid proprium: nam quod est naturale, ociosum
et vanum esse non potest; naturaliter autem quilibet habet
amicitiam ad seipsum: naturale est igitur tanto regem
magis solicitari circa bonum regni, quanto credit ipsum
regnum magis esse bonum suum et bonum proprium:
quare si rex videat debere se principari super regnum
non solum ad vitam, sed etiam per haereditatem in propriis
filiis, magis reputabit bonum regni esse bonum suum,
et ardentius solicitabitur circa tale bonum. Immo quia
tota spes patris requiescit in filiis et nimio ardore moventur
patres erga dilectionem filiorum: ideo omni cura
qua poterit movebitur ad procurandum bonum statum
regni, si cogitet ipsum provenire ad dominium filiorum.
Philosophus tamen 3. Politic. ubi de hac materia determinat,
ait, quod hoc est difficile. videlicet quod sic patres
possint tradere regimen regni propriis filiis. Innuit enim
hoc esse quasi virtutis divinae, et excedere humanum modum.
Sed forte ideo hoc Philosophus dixit, quia antiquitus
ut plurimum reges convertebantur in tyrannos et non
diu durabant, ut filii hoc modo succederent in haereditatem
paternam. Vel simpliciter dicitur hoc esse divinum,
quia nisi contingit filios reganre post patres: et si regnant filii,
vix aut nunquam reganbunt filii filiorum. Ex parte ergo
regis ut magis solicitetur circa bonum regni, arguere
possumus, quod expediat regale regimen in filios per haereditatem
succedere. Secunda via ad investigandum hoc
idem, sumitur ex parte filii, ad quem spectat suscipere
curam regni. Nam sicut mores nuper ditatorum ut plurimum
peiores sunt moribus eorum, qui fuerunt divites
ab antiquo: sic mores nuper potentum et de novi elevatorum
per adeptionem civilis potentiae, peiore, sunt moribus
aliorum. nesciunt enim tales fortunas ferre. nuper
enim esse exaltatum in regem, est quasi quaedam ineruditio
regiae dignitatis. tales quidem ut plurimum tyrannizant,
|
|