Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 16r


devoravit. Sic ut tota civitas pro tali monstro comprimendo sollicita esset, statuitque ingens premium, siquis hanc feram truculentam posset extinguere. Multis itaque in unum convenientibus, nullo cominus audente, hanc beluam telis impetere tormentis et missilibus certatim in eam concurritur, donec peste ista et rabie quadam , ex ipso Acheronte missa, saxis et armis vix victa, succubuit. Sicque civitatem presenti terrore attonitam sua morte ab instantibus periculis liberavit. Hec sunt, iudices, nova, que voobis duxi referenda, priusquam ordirer causam meam, quo vestri animi recentiores essent ad intelligendum partis mee rationes.
 
Exemplum insinuationis ad recreandum animos auditorum historia. Rubrica Martini.
 
Ac si litteris antiquorum, iudices, nonnulla memorabilium gestorum urbis Rome ad vos monimenta pervenerint, que, in medium commemorata, vestrum levare possent tedium et defatigatos animos recrarent, tamen velut ex magno acervo narrabo vobis admirandam et singularem historiam, quam his diebus legitur apud Noctes Atticas doctissimi viri Marci Aulii Gelii, Lutio Furio Claudio Appio consulibus.
Tribunus – inquit – militaris Maximus Valerius, qui postea Corvinus appellatus est, per senatum populumque romanum creatus fuit, unde autem nomen Corvinum in totam eius gentem cognationemque transiverit. Libris annalibus inscriptum reperitur eo quidem tempore ingentes Gallorom copias agrum Promptinum insedisse, acies a consulibus instrui, ac de vi et multitudine hostium satis agi, Gallorum tum dux vasta et ardua proceritate, armisque auro prefulgentibus, grandia ingrediens, et manu telum recipiens incedebat, perque contemptum et superbiam circumspiciensque omnia, venire iubet et congredi, siquis pugnare secum ex omni Romanorum exercitu auderet. Cum Valerius tribunus ceteris intus metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam immaniter arrogantem pugnare sese permitteret, progreditur intrepide et

Torna all'inizio