tunc leve nobis videbitur omne, quod patimur, quia valde gravius esse
perpendimus, quod meremur.
Notandum autem, quia sicut qui non vident, acutius audiunt, ut tamquam
vivacitas sensus, quae uni membro subtrahitur, ad aliud cumulatius
transferatur, ita nonnulli calcata luxuria in avariciam acrius inardescunt. Et
humana concupiscentia, dum a libidinis voluptate compescitur, maioribus
viribus in acquirendarum opum se porrigit appetitum. In vobis autem
simul frigescat amor divitiarum cum ipso desiderio nuptiarum, ut liberalitas
vestra pie ferveat adiuvandis egenis, non inextinguibiliter aestuet ditandis
avaris. Absit autem, ut nummus viro in vestri cordis amore succedat,
sed potius pro carnalibus deliciis spiritales epulae mentes vestras
delectabiliter pascant. Videlicet divinorum verborum assidua meditatio,
psalmus, bona cogitatio, pii operis frequentatio, expectatio mortis, spes
futuri saeculi, et caetera his similia, quibus nimirum mens salubriter pascitur,
et ut revera caelestibus epulis anima saginatur.
Sed dum vestrae karitatis allocutionem longius protraho, epistolaris
compendii metas excedens, ut ita loquar, brevem non breviter scribo.
Enimvero dum non urbanitati propriae, sed vestrae potius aedificationi
consulere gestio, prolixius loquens loquendi regulam non observo.
Denique michi quoque non modice praestatis, si consummari in sanctarum
virtutum perfectionem contenditis. Qui enim Lazarum, fidelium sororum
precibus resuscitatum fuisse non ambigo, ipse quoque de peccatis ad innocentiam
reformari per vestra merita, si iuxta fidem fuerint digna confido.
Amator animarum pius et omnipotens Deus et me vestris orationibus in
rectitudinem dirigat, et vos meis adhortationibus ad altiora perducat. Sit
nomen Domini benedictum.
95. |
|