Adalbertus Samaritanus: Praecepta dictaminum

Pag 47


Symmachus Flaviano salutem fraternam.
Probatis et precognitis pauca loquenda sunt. Sincera
quippe mentis devotio non commendatur verborum serie,
probitate quoque et honore pollentibus nihil aliena addit oratio. Sua
enim luce conspicui preclaris testimoniis non iuvantur. Qualis igitur
quantusque sit frater meus Chromatius cum in aperto sit, merito
eius laudibus nostrum cedit ingenium. Hoc unum tamen pretereundum
non puto summam mihi cum illo esse officiorum familiarium societatem,
que res tibi etiam minora merita plerumque commendat. Unde arbitror
ex habundanti promptam fore in eo tue preclare mentis
affectionem, quam illi et decus proprium et mee amicitie
prerogativa conciliat.
4
Andronicus Eugenio fraterne dilectionis unionem.
Prefato opus est, si ardua postulentur; pronis ac facilibus
admoveri ambitum non oportet. Breviter igitur et astrictim, quid

Torna all'inizio