Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 185


etiam gratia ut est quid laudabile, media est inter
superfluum, et diminutum. Nam qui omnibus est gratiosus
tam dignis quam indignis, vituperabilis est. qui
autem nullis est gratiosus, vituperari debet. Sed qui est
gratiosus dignis et non dignis, hic tenet medium, et laudatur.
Passiones ergo laudabiles tenent medium: vituperabiles
vero tenent extremum. Nam invidia extremum
tenet, quae de omni prosperitate dolet. Sic etiam
odium ut est vituperabile, extremum tenet. Passiones
vero, quae se habent ad utrunque, possunt esse laudabiles,
et vituperabiles. ut sunt vituperabiles, tenet extremum.
ut sunt laudabiles, tenent medium. His visis, videndum
est, quomodo reges et principes ad has passiones se habere
debeant. Nam gratiam, et misericordiam, ut sunt
passiones laudabiles, imitari debent. Decet enim eos
esse gratiosos, et misericordes. ipsi enim maxime esse
debent debiti distributores malorum et bonorum, sive
benefactorum et poenarum. Beneficia autem tunc recte
distribuuntur, quando reges et principes, et ii quorum
talia est distribuere, bonis et dignis sunt debite gratiosi.
mala autem poenae tunc debite infliguntur, quando semper
indigne patientibus ad misericordiam commoventur.
Verecundia autem, et nemesis, licet videantur esse
laudabiles passiones, non tamen simpliciter et per omnem
modum attribuendae sunt regibus et principibus. non
decet enim reges verecundos esse, quia non decet eos talia
operari unde verecundari possint. propter quod dicitur
4. Ethicorum, quod laudamus iuvenes verecundos;
senem autem nullus utique laudabit, si verecundabilis sit:
quia non existimamus ipsum oportere operari, in quibus
est verecundia. Sic etiam ibidem dicitur, quod studiosi
non est verecundari, quia verecundia est in pravis. eius
autem non est prava operari. Quare si decet reges esse
studiosos. et esse senes moribus; non decet ipsos verecundari,
nisi ex suppositione. nam si contingeret eos operari

Torna all'inizio