46. “Sic infernus spoliatur et Sathan destruitur,
“cum Iesus, redemptor mundi, sponte sua moritur,
“pro cuius amore, care, et cuius servicio
“martyr pulcher rutilabis venturo iudicio.
47. “Non iacebis tu sepultus hac in terra pessima 185
“ne te tractent Saraceni, qui sunt quai bestia.
“Pisa nobilis te ponet in sepulcrum patrium,
“te Italia plorabit, legens epitaphium.
48. “Erimus in domo tua fideles et placidi
“et vivemus apud tuos tutores et baiuli. 190
“Nullus umquam contra tuos levabit audaciam,
“quia tu, care, pro Pisa posuisti animam”.
|
185
190
|