Boncompagnus de Signa: Ysagoge

71


impossibile vestre pulcritudini videatur, si vultis subtiliter
intueri quia quemadmodum radius solis per fenestram
vitream intrans domum illuminat et fenestram non ledit, sic
vestro dulcissimo illaqueatus amore visibiles plagas devitans
invisibili sum vulnere vulneratus. Cum autem alio die ad
ecclesiam properabatis inter alias fulgebatis ut sydus
matutinum vidi vos movere occulos dilucidos et filius
Veneris tunc me aurea sagitta vulneravit que spiritalia
tangens non me permittit esse quod fueram. Parcat igitur
dominatio vestra, veniat medicina, succurrat medicus,
festinet adiutor, quia si vobis secreto non in proximo loquar,
abierit pulcritudo tenuabuntur artus et de hoc seculo ad aliud
sine dubio transibo.»
Expliciunt ysagoge b[oni] co[mpagni].

Torna all'inizio