eos et sic lex Macometi ulterius non valebit. Verumtamen
ut non totaliter sit destructa, tu unum scire debes, quod Macometus
precepit in Alcoram, id est in lege sua, quod si aliquis
unum interfecerit Christianum qui diceret malum de Macometo
et de lege nostra, tantum meritum ipse haberet ac si iret
ad Mecam, id est ad locum ubi manet Macometus ». Ad quam
Mecam sic vadunt saraceni sicut christiani pergunt ad sepulcrum.
Tunc lo Melic respondit Cadi dicens: « Vade et fac
sicut tu vis ».
14. Hoc dicto, statim ille Cadi accepit IIIIor homines armatos
ad interficiendum istos fratres, qui dum sic transissent
quamdam aquam facta est nox, et sic facta illo sero non potuerunt
eos invenire. Statimque lo Melic fecit capi omnes
christianos qui erant in terra et eos carceri mancipavit. Cum
autem esset perventum ad dimidium noctis, tunc fratres ut
dicerent matutinum, surexerunt; et tunc homines qui mis[s]i
fuerunt ad eos, illos invenerunt et eos extra terram sub arbore
quadam adduxerunt.
15. Dum sic illos adduxissent eis dicebant: «Vos scire debetis
quod mandatum habemus ab ipso Cadi et lo Melic ut interficere
vos debeamus, quod tamen adimplemus nos invite, cum
sitis boni homines et sancti, sed tamen aliter facere non
valemus. Nam si sue non obediremus iussioni, nos cum liberis
|
|