Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 554


et principes ratione modi puniendi: quod fieri contingit,
cum ad eorum iudices et praepositos latenter et caute se
gerunt in puniitonibus exequendis, et in iustitia facienda:
quod mali effugere non possunt, quin puniantur. Ideo dicitur
2. Rhet. quod latitivi magis timentur, quam manifesti.
Viso quomodo reges et principes se habere debeant
ut amentur, et quomodo ut timeantur: de levi patere potest
quod licet utrunque sit necessarium, amari tamen debent
magis appetere quam timeri. Dicebatur enim supra
quod principalis intentio regis et cuiuscunque principantis
esse debet, inducere alios ad virtutem. Omne ergo bonum
per quod cives sunt magis boni et virtuosi, debet esse
magis intentum a legislatore. Cum ergo cives et existentes
in regno si bene agant, et observent leges, et mandata
regis ex amore honesti, et ex dilectione quam habent
ad bonum commune et ad regem, sint magis boni
et virtuosi, quam si hoc facerent timore poenae, et ne punirentur;
magis debent appetere. reges et principes amari
a populis: et quod amore boni, populi bene agant, quam
timeri ab eis, et quod timore poenae cavere sibi ab actibus
malis. Utrumque enim est necessarium, timeri, et amari.
Nam non omnes sunt adeo boni et perfecti quod solo
amore honesti et boni communis, et ex dilectione
legislatoris, cuius est intendere commune bonum,
quiescant male agere: oportuit ergo
aliquos inducere ad bonum, et retrahere
a malo timore poenae.
Elegibilius tamen est amari,
quam timeri,
ut est per
habita
manifestum.

Torna all'inizio