fuit unus magnus de Francia, et unus alius vulneratus fuit et portatus ad exercitum, et mortuus
est ibidem: equi etiam plurimi, de illis de ipso exercitu, vulnerati fuerunt. Postea vero levaverunt
canpum et venerunt ad pontem Runchi, conburentes omnes domos de Sancto Martino
et etiam de ponte predicto.
Et, die veneris XIX dicti mensis septenbris, equitaverunt omnes, tam milites quam populares
de ipso exercitu, et equitaverunt ad civitatem Ravenne.
Anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, indictione decima. Dictus dominus
Iohannes de Apia comes Romaniole fecit exercitum generalem supra civitatem Forlivii.
Eo tenpore dominus comes Guido de Montefeltro capitaneus civitatis Forlivii, et ipsum
comune Forlivii, et omnes forenses de Bononia, Imola, Faventia, Ravenna et Bagnacavallo
degentes tunc tenporis in ipsa civitate Forlivii, miserunt ad romanam curiam eorum anbaxiatores
solenpnes, ad pedes summi pontificis, misericordiam inplorantes humiliter et devote,
quam non potuerunt aliquatenus obtinere. Dicebat namque summus pontifex quod comune
Forlivii deberet expellere de ipsa civitate omnes forenses in ipsa civitate degentes, et eorum
familias, mares et feminas. Forenses vero dicebant quod parati erant exire civitatem Forlivii,
suplicantes ut placeret sibi designare eis certum locum, ubi vellet ipsos trahere moram
suam; ipsi vero expulsi erant de terris eorum, nec ipsos reducebat ad eas, unde necessitatem
habebant in loco aliquo commorari; dicentes etiam: "Nostris de terris et habitationibus
nostris inique et contra iusticiam deiecti sumus, et ideo placeat summo pontifici nobis destinari
certum locum, ubi possimus trahere nostros mansus, ut sic abimus civitatem Forlivii". Quod
quidem dominus papa Martinus eis facere denegavit, et sic repulsam de romana curia nequiter
receperunt.
Dum vero dictum comune Forlivii expectaret exercitum fieri generalem, ecce quod, quodam
die iovis, ultima mensis aprilis, in sero post cenam, dictus dominus Iohannes de Appia
comes Romaniole, movens se cum gente sua et toto guarnimento, quod in civitate Faventie
fecerat congregari, accessit ad civitatem Forlivii, et, sicut fecerat ordinari per aliquos pedites
probatos viros, ipsa nocte intrari fecit burgum civitatis eiusdem, qui erat extra portam Sclavanie,
furtive subintrando stechatam circle, que erat ad serallium Colunbe, usque ad serallium
burgi de Rupta, derobantes domos dictorum burgorum, ipsasque domos incendio concremantes;
ipsaque nocte omnes res mobiles, quas in dictis burgis habere potuerunt, et
etiam homines, qui a gladio evaserunt, ad civitatem Faventie conduxerunt. Dum vero illi,
qui erant in civitate Forlivii, viderent incendia burgorum suorum, omnes surgentes a somno,
tam mares quam femine, traxerunt ad stechatam civitatis eiusdem, admirantes plurimum ac
etiam dubitantes de hiis, que videbant contingere, et de incendio burgorum suorum. Sole
autem relucente, die veneris primo mensis sive kallendarum maii, vir prefatus illustris et sapiens
|
|