Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 491


amissione sui monstrarent. Et habuit idem Aristotiles multos
discipulos, reges et regum filios, et composuit bene C libros et
ex illis qui nunc inveniuntur sunt XVIII libri in logica, et
octo in naturis, et liber ethicorum, et liber de regimine civitatum
et liber methaphisice qui theologia nominatur et liber de
ingeniis geometricis. Et reprehendit eum Plato super eo quod
ostenderat in scienciis componi debere libros. Cui respondit Aristotiles
se taliter excusando: Scitum est et notum non debere
agere aliquos ut scienciam diligentes perdant eam; bonum est
igitur ut libros componamus, quorum beneficio adiscatur, et
cum memoria labitur, recuperetur mediantibus ipsis libris;
illi vero qui odiunt eam, non proficiunt in ea quamvis sit redacta in
libris quia gravantur, visis eisdem, et recedunt ab eis, cum
circumiverim ipsam, et fortibus muris taliter, ut vides, roboraverim,
quod rudes et ignari, non valentes in ea proficere, de acquirenda
ea se nullatenus intromittant; ordinavi etiam eam ordinationibus
talibus quod sapientes eam intelligere potuerunt,
abhorrentes vero ipsam nullum exinde potuerunt enucleare profectum.
Et fuit Aristotiles albus, bone stature, magnorum
ossium, parvorum oculorum, gracilium narium, parvi oris, ampli
toracis; et cum solus incedebat, velociter incedebat, et quando
cum sociis, incedebat lente; nunquam quiescebat libros respicere,
libenter intendebat interrogantibus, respondens eis paucis verbis;
et bene interdum aliquibus horis diei incedebat per campos et
rivos, delectationem habens in bonis sonis audiendis et immorando
cum disputatoribus nitens semper recto et vero, suum errorem
cognoscens si eum continebat errare; moderatus erat in se

Torna all'inizio