contenta et ieiuniis, si essent in vera fide, excederet omnem observanciam
et continenciam nostram. Veniunt enim illa animalia
ordinarie ad comedendum dato signo; verum tamen nunquam
venerunt cruce presente, post venerunt cruce recedente.
Ideo concludo, quod ista monstra homines non sunt, licet videantur
habere aliquos actus, sed sunt sicut symie quas, si nunquam
vidissemus, putaremus homines esse, nisi tantum illa monstra,
ut dixi, que nota sunt preter consvetudinem de Adam.
7. Nec putandum est, ut dicit beatus Augustinus, antipedes
esse, quasi homines plantas contra nos tenentes, quod nullomodo
putandum est, quia terra firmata est super aquas, et ut experiencia
certa didicimus, dividendo occeanum in modum crucis due
quadre sunt navigabiles et due alie nullo modo. Noluit enim Deus
quod homo posset circuire per mare totum mundum. Ermofroditam
vidimus, non tamen generantem sicut est, neque eciam
mulus generat etc. Nunc ad materiam revertamur.
De multiplicatione generis humani et divisione terrarum
et turri Babel (510).
De divisione linguarum (511-2).
De Nyno (512).
De uxore Nyni (512).
Tertia etas, de nativitate Abrahe (512-3).
De regno Argivorum (513-5).
1. …. Statuto Ecclesie a christianis, qui debent esse perfecciores
iudeis, decime sunt solvende. Hec sine preiudicio melioris sentencie
sentit doctor Iohannes Scotus. Utrum autem noviter conversis
vel convertendis, si nollent se ad hanc legem obligare sponte,
sed tantum ad illud Apostoli, unusquisque, prout destinavit in
|
|