reposcendum sui iuris hominem furiosius ac truculentius ebullirent, ecce
velut igneum fulgur repentinus radiantis corusci splendor illuxit, cunctisque
mirantibus caelorum regina angelicis vallata reverenter obsequiis, Dei
mater advenit. Tunc reprobi spiritus licet ad primum tantae gloriae terrerentur
adventum, eorumque nimius splendor reverberaret optutum, tamen
illatam sibi conqueruntur iniuriam, et angelicae violentiae protestantur ex
propria possessione rapinam dicentes: Quia si Deus est iustus, numquam
de manibus nostris auferet impium. Quibus e diverso beata virgo respondit:
Licet hic homo, ut asseritis, vestra per pravitatem operis possessio
fuerit, et impie sive carnaliter vixerit, numquam tamen piissimus et clementissimus
filius meus ac Dominus patietur eum vestris fieri crudelitatibus
subditum, quem sub mei famulatus obsequio cernit in peregrinatione
defunctum, praesertim cum iste confessus peccata sua sacerdotibus fuerit,
iudiciumque paenitendo ac ingemiscendo perceperit, quamquam
subita morte praeventus implere nequiverit.
Ad haec illi quasi nacta occasione victoriae tripudiantes et velut insultantes
obiciunt: Cum tu sis, inquiunt, mater veritatis et aeternae iustitiae,
num ignorare potes, quoniam hoc tam imane tamque cruentum facinus
perpetravit, quod nulli tamen umquam per vocem confessionis innotuit?
Quoddam scilicet grave scelus a me commissum nominetenus inclamabant.
Quod peccatum, cum beata virgo licet ab auctoribus mendacii veraciter
recognovisset, modeste paulisper opticuit et quodammodo veritati
reverentiam praebuit. At reparato rursus eloquio: Verum quidem, inquit,
est quod obicitis, sed quoniam apud misericordem Dominum meum ac
filium misericordia superexaltat ex more iudicium, eumque non tam
delectat poena peccantium, quam remissio peccatorum, me confestim
intuens ait: Ad corpus praesto regredere. Scelus hoc, quod ab iniquis tibi
iure obiectum est, sacerdoti coram vicinae huius cellulae monachis confitere
eisque ex meae iussionis auctoritate deposce, ut paenitentiae modum,
qui tibi iniunctus fuerit, ipsi suscipiant, et implere pro tua mox obeuntis
absolutione contendant; quo peracto ad me protinus sine dilatione revertere.
Hic enim ego non desino, te donec redeas expectare. Cumque per
ordinem haec ille narrasset, et paenitentiam sibi inditam sancti fratres cum
karitate illius, tum pro deificae virginis oboedientia suscaepissent, mox
|
|