Et fecit Sanctum Stephanum, Orphanotrophium, ubi primicerius
et cantores manerent; de quibus iugiter essent cum pontifice, et de
episcopis, cardinalibus, diaconibus regionariis, et de acolitis, et cubiculariis,
qui eum custodirent, et essent ei bonum testimonium.
Et constituit, sicut beatus papa Gelasius I ordinaverat, ut essent
per regiones de diaconibus cardinalibus, [et] subdiaconibus regionariis,
ut siquod ecclesiasticum negotium in regione oreretur, quod
diffiniri non possent, archidiacono repraesentaretur, ut ipse finem
imponeret. Hic scripsit ordinem, qualiter Ecclesia regeretur; et statuit,
ut quando pontifex extra Urbem iret vel esset, archidiaconus
et archipresbiter cardinalis et primicerius repraesentarent vicem eius.
Et fecit sinodochium sancti Gregorii iuxta gradus Beati Petri,
et constituit ibi .III. cantores cum primicerio, qui iugiter officiaret
missam ad altare beati Petri, indutus pluviali, et mitra, et
virga, staretque iuxta altare cum .II. et .III. et .IIII.; et pro beneficio
haberent, sicut in privilegio eius legitur. Statuit etiam .IIIIor.
cantores ad Sanctum Paulum et .IIIIor. ad sanctam Mariam Maiorem,
et .IIIIor. ad Sanctun ( sic ) Laurentium foris murum, pro servitio missarum
cardinalium cum beneficiis harum ecclesiarum. Et praecepit
primicero et cantoribus, ut nullo modo deviarent ab ordine, quem
ipse docuit in Romana Ecclesia. Praecepit quoque ut ad altare
maius beati Petri nulla consecratio fieret nisi Romani pontificis,
et quando domnus pontifex facit consecrationem ibi, descendat ad
Sanctum Andream et faciat ibi consecrationem; qua expleta revertatur
ad altare maius et expleat missam. Et constituit .IIIIor.
diaconos cardinales ad Sanctum Petrum, qui legerent evangelium ad
missam, et praedicaret unusquisque in [h]ebdomada sua. Et cardinalis
[h]ebdomadarius similiter esset ibi propter paenitentes, et
|
|