Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 996


Solutio II
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum est, quod sicut omnis virtus est iustitia
quodammodo, ut dicit Philosophus 5 Ethic., ita omne peccatum est iniustitia.
Iniustitia autem est ex hoc quod detrahitur alicui quod sibi debetur; et ideo
iniustitia habet quasi duo obiecta: scilicet illud quod detrahitur, et hoc est proprie
materia actus, et unde peccatum specificatur: et ille cui detrahitur, sicut
homo cui per iniustitiam aufertur res sua; et penes hoc obiectum sumitur haec
peccati divisio: quia homo aliquid debet Deo, sibi, et proximo. Deo debet amorem
et reverentiam, et huiusmodi; unde quando ab his deficit, dicitur peccare
in Deum. Sibi debet munditiam et ordinationem sui sub regimine rationis, et
huiusmodi; et quando in his deficit, dicitur in seipsum peccare. Proximo autem
quae debeat planum est; et quando in his deficit, dicitur in proximum peccare:
et idem est, si contraria horum faceret.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur homo in Deum peccare, quia
Deum in aliquo laedat; sed quia Deo subtrahit quod ei debet, et, quantum in
ipso est, eius gloriam minuit: quamvis hoc facere non possit.
Ad secundum dicendum, quod quilibet naturaliter seipsum amat; et ideo unusquisque
amat hoc quod se esse aestimat. Quidam autem aestimant, et vere, se
esse id quod secundum intellectum sunt, quia ex hoc homo est homo; et ideo
appetunt sibi ea quae sunt bona secundum intellectum et rationem vel directe
vel indirecte. Quidam vero aestimant se esse quod non sunt, et falso, propter
naturam sensibilem, quae exterius apparet; et ideo diligunt in se naturam sensibilem,
appetentes ea quae sunt secundum sensum delectabilia: et quia huiusmodi
sunt mala eis et nociva secundum id quod vere sunt, ideo sibi ipsis nocent, et
se odiunt actu, non affectu.
Ad tertium dicendum, quod hominem diligere se, nihil aliud est quam se Deo
velle uniri, quia homo se propter Deum debet diligere: et ideo in dilectione Dei
includitur dilectio sui ipsius. Non autem peccatum quod est in Deum, est ratio
peccati quo homo in seipsum peccat; et ideo non est similis ratio utrobique.
Ad quartum dicendum, quod distinctio ista sumitur secundum illud in quod
directe peccatur. Sed quando aliquis peccat in proximum, peccat quidem in
seipsum et in Deum, sed ex consequenti: et similiter quando peccat in se, peccat
in Deum, et e converso: et ideo obiectio non procedit.
Solutio III
Ad illud quod ulterius quaeritur, dicendum, quod ista divisio peccatorum quae
est secundum nomina, attenditur penes ea ex quibus actus regulatur, scilicet
praecepta legis; et hoc dupliciter; quia vel secundum distinctionem praeceptorum
in se; et sic delictum respicit praecepta affirmativa, et peccatum praecepta

Torna all'inizio