Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 135

libro IV


quia inopes nos copia reddit et sic cum auditores iam approbare
dictum adversarii videbuntur aut promissione aut amirativa
dubitatione utemur.
13. (1) QUALITER SIT EXORDIENDUM QUANDO SUNT AUDITORES
DEFESSI.
(2) Si vero defessi fuerint audiendo, tunc insinuatione utemur,
incipiendo ab aliquo versu vel apologo vel ab alia re que
animos recreet auditorum (3) et si dixerimus nos brevius quam
proposuerimus locuturos et aliter quam alii sunt dicere consueti.
14. (1) QUID SIT NECESSARIUM AD BENE EXORDIENDUM.
(2) In exordio sunt ista tria servanda, scilicet ut sermo sit
levis, id est verborum asperitate carens omnique involugro et
literarum collisionibus vel hiatu; (3) habeat insuper verborum
consuetudinem usitatam, quia verba rara et minus bene intelligibilia
non sunt grata; (4) nec oratio videatur nimium apparata,
quia sermo nimio studio laboratus suspicionem inducit et fidem
minuit et non auget.
(5) Est ergo, sicut ait beatus Gregorius, personarum qualitas
attendenda, quoniam aliter discolis et litterarum sapore ieiuniis,

Torna all'inizio