principum Alexandri. Sedes autem throni erat ex smaragdo,
parietes uero ex topazio, et per uniuersos gradus erant preciosi
lapides unicuiusque generis inserti. Erat eciam in summitate ipsius
lapis rubicundus, qui tamquam sol in nocte lucebat. Et in
ipso throno erant ymagines undique constitute, in quibus erant
huiusmodi uersus litteris Grecis et Latinis inserti et nomina
prouinciarum, que seruiebant Alexandro etc.
Nomina prouinciarum seruiencium Alexandro
Parthus et Medus, Indus michi seruit et Arabs,
Assiricis, Cylicus quoque, Mesopotamia, Persa,
Italus, Hebreus, gens aspera Chananeorum,
Ethyopum gentes, Macedonia, Grecia, Cyprum,
Egyptus, Caltus, Caldeus, Capadociusque,
Femineum regnum, Lybicum, Libimus, Ysaurus,
Affricus et Sardus, Simirnus, prouincia Laudus,
Effenis, Curus, Rothus simul et Phyladelphus,
Maurus, Nimidius populus, ditissima Moroch,
Anglicus, Scotus, Britonum superba caterua,
Orlandrus, Flandrus, Camcabas, quoque Morgnes,
Theutonicus, Franco, Guandalio, Gallia tota,
Yspanus sponte michi flexit nunc sua colla,
Romanus populus ferox et doctus in armis,
Se michi supposuit fieri sine crimine Tusci,
Apulus et Calaber, Scitulus michi quoque munera donat,
Sithicus, Yrechanus, Hermenia, barbarus ordo,
Vngarus et Frixius, Batrus quoque, Siruia, Bosus,
Cuncta michi subsunt. Michi Iupiter imperat unus.
De corona aurea
Post hec fecit Alexander coronam auream ex omni genere
preciosorum lapidum exterminatam. Fecitque huius tytulum litteris
Grecis et Latinis apponi: Ortus et occasus, aquilo michi
seruit et auster etc.
De mirabili partu cuiusdam mulieris
124. Cum igitur esset Alexander in Babilonia, quedam mulier
peperit filium, qui a capite usque ad umbilicum hominis habebat
figuram et erat mortuus a capite usque ad umbilicum. Ab umbilico
uero usque ad pedes diuersarum bestiarum gerebat similitudinem
et erat uiuus. At illa statim cooperuit eum et secreto
obtulit Alexandro. Quem cum uidisset Alexander, iratus est
ualde. Statimque iussit ad se uenire Ariolum sibique monstri
presenciam demonstrauit. Ariolus autem, cum uidisset monstrum,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|