Deus avertat, necesse est, ut veniant scandala, que causa excogitari potest conflatura tibi plus odii vel 
conciliatura ecclesie plus favoris, quam si tu per intolerabilem usurpationem attemptes ecclesiasticam 
libertatem evertere, apostolica vero sedes illam secundum divinas et humanas sanctiones studeat 
conservare? Certe vides, quod, qui tibi talia persuadent, aut sua cecati ambitione falluntur aut 
malitiose te fallunt et gressuum tuorum vias fraudulentis dissipare consiliis et machinationibus pravis 
subvertere moliuntur. Videre potes etiam, quam sincero quamque paterno te zelemur affectu, 
qui non solum verborum tuorum iniuriam patienter accipimus, verum etiam contra nos ipsos te 
quodammodo premunimus, dum dissuademus te causam illam assumere, ex qua posses quasi commune 
incurrere odium, sede apostolica ex eadem favorem plurimum assequente. Quid enim? Non 
obtinebimus eam iurisdictionem vel potestatem in regno Sicilie, quam in Francie, Anglie, Yspanie 
ac ceteris Christianorum regnis et in ipso imperio noscimur obtinere? Numquid in regno Sicilie 
minus auctoritatis vel potestatis habebimus, quia in eo tamquam in sedis apostolice patrimonio plus 
iuris et iurisdictionis habemus? Quid conaris aggredi, quid meditaris incipere seductus falsis consiliis 
et animatus tue calore et robore iuventutis? An credis esse prudentiam vel consilium aut potentiam 
contra Deum et eius timore postposito speras te posse prevalere adversus eius ecclesiam, cum qua 
promisit se usque ad consummatuionem seculi permansurum? Si contempnis nostris acquiescere 
monitis, domesticis saltem acquiescas exemplis, tecum ipse recogitans manum Domini abbreviatam 
non esse, ut non possit erigere ac deprimere, perdere ac salvare. Hec tibi benigno animo et sincero 
affectu, princeps inclitissime, scribimus, satagentes inconsultos animi tui motus paterna commonitione, 
comminatione, redargutione, obsecratione ac increpatione compescere teque ad ea, que terrenum 
stabiliant tibi regnum et eternum preparent, informare. Denique ut tibi consulamus, quantum 
ad presentem articulum bona fide consilii nostri est, ut litteras tuas seorsum nobis et seorsum fratribus 
sine dilatione transmittas, per quas, si forte prefatus nuntius tuus de mandato tuo usus non fuit 
predictorum asperitate verborum, nec mandasti, quod premisimus de civitatibus et ecclesiis obserandis, 
huiusmodi culpam a te removeas et refundas in nuntium sepedictum. Quod si forte dici 
predicta et fieri inconsulto motu animi precepisti, non te pudeat culpam tuam agnoscere et eam 
reverenter, ut condecet, excusare, certus, quod et nos et fratres nostri te sincera in Domino caritate 
diligimus et gerimus firmiter in proposito, quantum cum Deo et honestate possumus, ea semper 
efficere, que tue placere debeant voluntati, et inter te ac apostolicam sedem pacem et caritatem perpetuam 
conservare. Super hiis autem dilectum filium Alatrinum subdiaconum et capellanum nostrum, 
virum fidei et probitatis expertum, ad tuam duximus presentiam destinandum rogantes, ut 
eum vultu sereno recipias et ad nos laudabiliter expeditum sine longa dilatione remittas. Datum 
Signie, V. Kalendis Iulii pontificatus nostri anno septimo. 
  
 I 14  
  
O vos omnes, qui inhabitatis Apuliam, attendite et videte, si sit opprobrium sicut opprobrium terre 
vestre! Ecce, quod de nationibus aliis Christo subiectis se accinxere nonnulli ad obsequium crucifixi; 
vos autem, quod, quale quantumve ad id prestiteritis hucusque subsidium, satis scitis, et intelligunt, 
qui vos sciunt. An forte inter commoda, que Terre Sancte procuratis, id veniat, quod multi de crucesignatis
  |  
  |