Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 481

Tomus I


dum frequenter magna promeritus ad parva
praeficitur, et minus idoneus ad majora plerumque
levatur; locorum etiam quandoque
regimina provisionis hujusmodi perplexitas
saepe confundit, dum indignis digna
rectoribus debita dignitate falluntur, et ad minus
digna digni aliquando deputantur. Illud
inelegans etiam persaepe contingit, quod de
ejusdem loci regimine a nobis provisioni factae
per nostros vicarios inscios, et per eos nostri
processus ignaros, pro eodem tempore simul
et semel diversis rectoribus providetur;
sic, quod dum non sine laboribus
et expensis ad regimen quis paratus accedit,
ad propria confusus revertirur, dum locum
ab alio reperit occupatum. Cum igitur
non ex alia causa, si diligenter advertimus,
hujusmodi morbus invaleat, nisi quod fidelium
qualitates, et nostrorum officialium gesta sunt
vobis incognita, ac locorum conditiones
et circumstantias ignoramus salubri quadam
consideratione providimus, ut loca quaelibet,
vicarios seu potestates habentia, et quae
sint salaria singulorum in quaternionibus nostrae
Curiae debeat annotari, ut nobis de hujusmodi
dubietatis involucro facta fide, cautius
in antea beneficia metiamur in subditis;
et in terris regimina discretius moderemur.
Mandamus igitur fidelitati tuae quatenus terras

Torna all'inizio