Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 292


eligere sibi patrem, si ex naturali origine filii procederent
a parentibus. Non enim sic filii eligunt sibi patres, ut uxores
viros. Quare cum regimen filiorum sit ex arbitrio, et
sit propter bonum ipsorum filiorum; huiusmodi regimen
non assimilatur regimini politico, sed regali. Unde et Philosophus
I. Politicorum ait, virum praeesse mulieri, et
natis tanquam liberis. non tamen eodem modo principandi:
sed mulieri quidem politice, natis autem regaliter.
Tertium autem regimen quod est in domo, vel regimen
quo regitur familia caetera, assimilatur regimini dominativo.
His ergo sic ostensis, manifeste apparent vera esse
quae in principio capituli proponebantur. Nam si pater
debet praeesse filiis regaliter et propter bonum ipsorum:
cum amare aliquod, idem sit quod velle ei bonum, pater
debet praeesse filiis propter profectus ipsorum, et quia
vult eorum bonum. constat ergo quod huiusmodi regime
sumit originem ex amore. Ex oc ergo manifeste ostenditur,
quod non eodem regimine debent regi filii, quo regendi
sunt serui. Nam dominus praeest servis propter bonum
proprium, non propter bonum servorum. hoc est
enim secundum Philosophum paeesse aliquibus dominative,
non intendere bonum ipsorum, sed proprium:
pater tamen debet praeesse filiis propter bonum ipsorum
filiorum. Ex ipsa ergo distinctione regiminum: patet, paternale
regimen non esse idem quod dominativum, sed
sumit originem ex amore tamen, ut manifestius appareat
quod dicitur, possumus duplici via venare, paternale regimen
trahere originem ex amore. Prima via sumitur
ex ordine naturali. Secunda ex ipsa perfectione patris.
Prima via sic patet. Nam secundum Philosophum ideo
natura dedit vim generativam rebus, ut quae non possunt
perpetuari in seipsis, perpetuantur in suo simili. Quare si
regimen paternum ex hoc sumit originem, quia filius naturaliter
est quaedam similitudo procedens a patre: cum
secundum naturam ad huiusmodi similia sit dilectio, ex

Torna all'inizio