| coriis corpora vestientes et bestiali ritu crudas mandentes carnes
 habentem. Ast post istos Cedrosiam reperiri provinciam
 fertilem rerum omnium humano usui opportunarum, et inde
 Tamandam et post hanc Sagaram a Persis hominibus cultam,
 qui quidem Perse Rubro mari propinqui sunt, cuius in hostio
 Yndici maris finis est.
 INFERUM mare Tuscum est: sic enim illud persepe veteres
 per respectum ad Adriaticum, quod superius est, vocavere.
 YONIUM mare Asyatici maris pars est et ab Yonia provincia
 cui adiacet nuncupatum. Incipit enim a fine sinus Basilici,
 quem Ycarei maris ultimum diximus, et primo a Posideo promontorio
 oraculum cingente Apollinis, cui olim cognomen
 Bramacii et postea Didymi fuit, protenditur. Miletus inde urbs,
 Thaletis astrologi patria, Menandri hostium et Latinius mons
 clarus Endimionis fabula reperitur, et post hunc Gesi fluminis
 hostium, Panionium regio, Phygeta atque Ephesus, clarissima
 templo Diane ab Amazoniis consecratum, inde Cayster amnis,
 Libedros et Clarii Apollinis fanum a Mantho Tiresie filia conditum,
 et post Ephigonos Colophon, Mopsi Manthonis filii
 opus. Inde Smirneus sinus, Othos et Clazonie, Thermodontis
 fluminis exitus, et Leuca civitas atque Crisionea finem mari
 Yonio faciens Eoliisque initium.
 YONIUM mare aliud a superiori a promontorio Malee sumit
 initium, circa quod terminatur Egeum. Inde Laconicam alluit
 omnem et Maleam usque Tenaron promontorium, et post
 Acritam et Icthim promontoria atque Asineum sinum, et inde
 litora que incolunt Chelonates et Taraxi, quos inter Cyllene,
 Mercurii nativitate celebris, habetur; inde Corinthium sinum
 et Epyri regionem cum Ambrachio litore usque montes Ceraunos,
 a quibus finitur, habens a circio Adriaticum, ab occiduo
 Syculum, a meridie Affricum, ab oriente Creticum mare. Yonium
 autem nominatum aiunt a Yonio vetustissimo atque inclito
 rege, de quo preter nomen nil aliud legisse memini.
 YPERBOREUS Occeanus Asyatici litoris sub arctoo primus
 est, ubi non sol quotidie, sed, a verno equinoctio usque ad autumnale
 ibidem continue perseverans, reliquum anni regionem
 illam nocti perpetue derelinquit. Aiunt hic ab Yperboreis cultoribus
 | 
 |