Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

868


inventio facit orationem tanquam quoddam istrumentum rethorice facultatis,
que (?) ordinatur ad causam, ideo ponuntur quatuor genera
causarum, ibi: Causa posita ; quarto describit unumquodque,
ibi: Honestum ; quinto prosequitur principalem intentum et tractat de
exordio, tanquam de prima parte orationis rethorice, ibi: Cum hec
ita sint
. Et ibi presens lectio terminatur.
Quoniam igitur causas :
que sunt tres diximus. Res: que sunt quinque. Orationem :
nota, quod oratio est instrumentum. Oratoris accomodari :
id est <ad> utilitatem sive commodum dari.
VI partes : sicut apud gramaticum sunt otto partes orationis,
qui considerat congruum et incongruum, sic apud oratorem
sunt sex partes orationis, qui considerat ornatum et inornatum, politum
et inpolitum. Et nota, quod sicut gramaticus non ponit de necessitate
in constructione qualibet octo partes, ita rethoricus non semper
ponit in oratione rethorica, hoc est in efficatia orationis, istas partes
que sunt sex. Aliquando enim obmictit confutationem, aliquando principium
et similiter insinuationem, que<m>admodum et gramaticus;
aliquando facit orationem ex duabus particulis orationis tantum, aliquando
ex tribus et sic de aliis; sed nunquam minus quam de duabus
constituit orationem. Unde notandum, quod gramaticus et rethoricus
suas orationes conficiunt, quas et credunt similiter adaptari. Divisionem :
hanc Boetius dixit partitionem. Confutationem : hanc
Boetius dixit reprehensionem. Conclusionem : hanc Boetius nominavit
perorationem, que dicitur a per ornando, id est perfecte
ornando, quia oratio rethorica in conclusione summitur. Exordium :
nota, omne exordium non est principium, sed omne principium est
exordium. Auditoris : nota, quod advocatus non tantum iudici loquitur,
sed auditoribus; aliquando persuadet iudici, non auditoribus, aliquando
e converso, aliquando utrisque. Constituitur : quo ad finalem
assensionem. Audiendum : finaliter apparatur, quo ad assensionem
audiendi. Gestarum: secundum exigentiam veritatis. Proinde :
quo ad verisimilitudinis apparentiam probabilem, prout de
inventione dictum est superius. Conveniat : pro parte propria. Quid
in controversia
: contra partem adversam, sed contra meam, sed contra
propriam, verbi gratia in exem plo Horestis et Clitemestre inferius
in capitulo de causarum divisione, ibi: Causarum divisio .
Argumentorum : emptimematum. Nam loycus silogismum, rethoricus

Torna all'inizio