Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 140

Tomus I


judicis virtute confidimus, quod vos cum apud
pondus et mensura fuerit, profecto modestiam
et innocentiam vestram in judicii
vestri libra praeponderare videbitis, calumniosis
detrahentium labiis et venenosis adinventionibus
factionum. Sed nec nunc primum credimus
nostram justitiam et residentis in
throno Domini pravitatem ad publicam mundi
notitiam devenire, quin praeter agillimae famae
praeloquium, quae frequenter in maximis
virginibus, aurium deflorat auditum, nos
ipsi, quod primitus rumor eduxerat, subsequentibus
postmodum nostrae Serenitatis
adfectibus firmaremus, qualiter iste novus
athleta sinistris auspiciis, factus pontifex generalis,
amicus noster praecipuus, dum in minoribus
esset ordinibus constitutus, beneficiorum
omnium quibus Imperium Christianum sacrosanctam
ditavit ecclesiam, oblitus, statim
post assumptam suam fidem cum tempore
varians, et mores cum dignitate commutans,
ac habens, quodammodo de publica perturbatione
pruritum, in nos summum, et unicum
Ecclesiae filium, suae malignitatis aculeos
acuisset, dum occasione sumpta, quod Papa
imminens scandalum evitandum, sacramento
praestito, et illata contra nos excommunicationis
sententia, nos ad certi temporis

Torna all'inizio