tamen se defendentes fugere ac intus se recipientes obsistere. 
At Mediolanenses circa ipsum castrum venientes per tres dies 
eum obsiderunt. Tandem, quia in ipso loco Papienses rerum 
comedendarum maximam habebant inopiam, fedus cum Mediolanensibus 
inierunt, quamvis ipsi Mediolanenses inique postea 
in ipso federe versati sunt. Hoc autem contigit anno millesimo 
centesimo quinquagesimo septimo mense Iunii indictione quinta. 
Mediolanenses igitur, cum omnia prospera tunc eis accidebant, 
et ipsi magis ac magis super Laudenses opprimendos 
exardebant, idcirco maxime quia eos in personis et rebus 
augere cernebant. Inter cetera denique alia terribilia mala, 
que Mediolanenses sepe ac sepius Laudensibus intulerunt, 
unum tam pessimum atque orribile super eos induxerunt, 
quod nullum tam nefarium ac detestabile inter christianos 
amplius factum fore a seculo nusquam est auditum. Preceperunt 
namque ipsi Mediolanenses publice in ipsorum concione, 
quod nullus scilicet Laudensium hominum deinceps 
terram suam propriam — et quam pater ac etiam eorum avus 
emerat et ipsis dimiserat et per sexaginta annos et etiam ultra 
quiete possederant, in qua nullam rationem nullumque ius 
se habere dicebant — sine consilio et parabola Mediolanensium
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |