Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 335


Vias enim quae a dextris sunt nouit Dominus; peruersae uero sunt quae
a sinistris sunt.
Nota Deo semper fit partis semita dextrae;
Ignorat leuum rectus iter Dominus.
Caue ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conseruent.
Custodi, fili, quid mens tua cogitet intus,
Doctrinamque tua uociferent labia.
Ne des alienis onorem tuum et annos tuos crudeli.
Ne des ipse tuos aliis incautus onores,
Nec seuis annos consocies proprios.
Bibe aquam
Cisternae potabis aquam puteique fluenta;
Diuide fontis aquas, solus habeto tuas.
Vade ad formicam, o piger, et considera uias eius et disce sapientiam.
Formicae tibi disce uiam, piger, sapiens ut sis,
Ut locuples fias sollicitus uigila.
Homo apostata, uir inutilis, graditur ore peruerso, annuit oculis,
terit pede, digito loquitur, prauo corde machinatur malum.
Peruerso graditur semper uir apostata cursu,
Annuit ungue, labris, lumine, calce terit.
Sex sunt que odit Dominus et septimum detestatur anima eius: oculos
sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
cor machinans cogitationes pessimas, pedes ueloces ad currendum in malum,
proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Sex odit Dominus quibus est pars septima peior
Quam detestatur ex animo Dominus:
Sublimes oculos, mendacem famine linguam,
Quique uirum perimit sanguinis innocui,
Cor machinans malum niueo uelamine tectum,
Ad mala ueloces perficienda pedes,
Productum testem mendacia seua ferentem,
Inter fratres rixas murmure qui generat.
Ut custodias te a muliere mala et a blanda lingua extraneae.
Non mulier et decipiat mala famine blando,
Perspice decipula ne capiare sua.
Non grandis culpa est cum quis furatur: furatur enim ut esurientem
impleat animam. Qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam
suam, turpitudinem et ignominiam congregat sibi.
Maius crimen habet quam qui furatur adulter:
Iste famen pellit, ipse animam perimit.

Torna all'inizio