circa propugnacula commorantes; nec Laudenses ipsos invadere 
in campo ausi sunt. Sicque Mediolanenses a mane usque 
ad horam terciam prospicientes, quod ipsos Laudenses possent 
in campo ad pugnam producere, tandem, quia hoc non potuerunt, 
cum magno furore ab eis posito igne in quodam 
plaustro stopule, qui fuerat in campo relictus, in Mediolanum 
reversi sunt. 
Preterea in quodam die Lune, iu quo fuit festivitas sanctorum 
Mamme et Filiastri et fuit XIIII° kalendas Augusti 
almo ab incarnatione Domini M°C°LX° de indictione octava, 
venerunt Mediolanenses tam milites quam pedites cum arcatoribus 
et balistariis et cum carozolo suo atque cum pretheriis 
et gattis ad civitatem Laude obsidendam; et a costa, que 
est super paludem porte Imperialis, usque per mediam 
portam Cremonensem tentoria ponentes non multum longe 
a civitate summo mane castrametati sunt. Deinde multi ex 
eis tam pedites quam milites sine equis et sagittarii prope 
fossatum venere causa bellandi, euntes partim ad portam
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |