| Solutio
 Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones. Una opinio dicit,
 quod caro Christi et omnium aliorum hominum fuit in Adam secundum determinatam
 materiam hoc modo quod aliqua pars corporis Adae fuit de qua per multiplicationem
 quamdam omnium hominum corpora formata sunt, aut sine permixtione
 alicuius extranei, ut quidam dicunt, aut permixto illi materiae aliquo
 quod ex alimento conversum est: et de hoc qualiter improbabile videatur, in
 2 lib., dist. 30, qu. 2, art. 2 et 3, dictum est.
 Alia opinio est (quae probabilior videtur), quod alii homines non fuerunt in
 primo parente nisi secundum materiam originalem; et Christus hoc modo in
 primis parentibus fuit. Sed in hoc differt, quod alii homines fuerunt in primo
 parente secundum rationem seminalem, Christus autem non: quod sic videri
 potest. In his qui per concubitum generantur, duo concurrunt ad formationem
 corporis: scilicet principium activum, quod est in semine, quod ratio seminalis
 dicitur: aliud autem est materia ex qua corpus formatur, quam mater ministrat:
 utrumque autem horum originaliter reducitur in primum parentem. Quod enim
 in semine patris sit virtus activa ad conceptionem corporis humani, est per virtutem
 naturae humanae, quam pater prolis procreandae a suo patre accepit, et
 ille ab alio, et sic usque ad Adam. Et sic patet quod ratio seminalis eorum qui
 sunt ex semine viri concepti, originaliter ab Adam descendit. Similiter etiam
 materia quam mater ministrat, oportet quod sit praeparata per virtutem generativam
 eius: rei enim generatio naturalis requirit materiam propriam et determinatam:
 virtus autem generativa ipsius matris originaliter ab Adam descendit,
 sicut et virtus generativa viri; et ideo illi qui ex mare et femina generantur,
 descendunt originaliter ab Adam et secundum rationem seminalem, et secundum
 materiam: et quia unus modus «essendi in» est secundum quod dicitur
 effectus esse in sua causa efficiente, ut dicitur 4 Phys.; ideo homines
 sic concepti dicuntur fuisse in Adam et secundum rationem seminalem, et
 secundum materiam originalem.
 In conceptione autem Christi virtus activa non fuit nisi Spiritus Sanctus; materia
 autem est per Virginem ministrata debito modo praeparata. Unde patet quod
 originaliter materia corporis Christi descendit ab Adam, non autem ratio activa
 in conceptione eius ab Adam descendit originaliter; et ideo Christus fuit in
 Adam secundum materiam originalem, sed non secundum rationem seminalem.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur Christus fuisse in Adam secundum
 corpulentam substantiam, non est intelligendum quod in Adam fuerit per
 modum corpulentae substantiae; sed quia ipsa corpulenta substantia corporis
 Christi aliquo modo fuerit in Adam sicut in originali principio.
 | 
 |