Fixulas fibulas.
Fiscellus casei mollis appetitor, ut catillones catillorum
ligurritores.
Fiber genus bestiae quadripes. Plautus (inc. frg. 26): “Sic
me subes cottidie, quasi fiber salicem”; quo nomine extremae
orae fluminis appellantur. Unde et fibras iocinerum et fimbrias
vestimentorum dicimus.
Fratria, uxor fratris.
Frivola sunt proprie vasa fictilia quassa. Unde dicta verba
frivola, quae minus sunt fide subnixa.
Frater a Graeco dictus est phretre, vel quod sit fere alter.
Frontem autiqui masculino genere dixere.
Fremitum dictum velut ferimentum.
Fratilli villi sordidi in tapetis.
Fracebunt, displicebunt.
Forago, filum, quo textrices diuruum opus distinguunt, a
forando dictum.
Frutinal templum Veneris Fruti.
Fringilla avis dicta, quod frigore cantet et vigeat; unde et
friguttire.
Fratrare puerorum mammae dicuntur, cum primum tumescunt,
quod velut fratres pares oriuntur, quod etiam in frumento
spica facere dicitur.
Frigere et frictum a Graeco venit phrugein.
Fregellae locus in Urbe, in quo civitatis eius hospites habitaverunt.
Festram antiqui dicebant, quam nos fenestram.
|
|