Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 523


quam appetere procreare filios, et nutrire prolem.
Erit igitur hic ordo, quod ius consequens naturam
nostram prout appetimus esse et bonum, est naturale respectu
iuris animalium, sive respectu iuris quod natura
omnia animalia docuit: sic etiam huiusmodi ius est naturale
respectu iuris civilis, quod est simpliciter positurum.
Tria ergo sunt aliquo modo de iure naturali, secundum
quod inclinatio sequitur naturam nostram: Nam si inclinatio
illa sequitur naturam nostram ut humana est, sumitur
ius gentium. Si ut convenit cum animlaibus aliis,
sic habet esse ius illud, quod natura omnia animalia docuit.
Sed si ut convenit cum omnibus entibus, sic habet
esse ius illud, quod perm antonomasiam dicitur esse naturale.
Appetere enim esse et bonum, et fugere non esse
et malum, quod naturaliter appetimus, sic est de iure naturali:
a quo caeterae aliae regulae, et caeterae leges, sive
sint naturales, sive civiles, sumunt originem, et in
eo fundantur: nam in omnibus attenditur vel
consecutio boni, vel fuga mali. Sed hoc
diffusius per tractare, alterius exposcit
negocium. Sufficiat autem
ad praesens scire,
quomodo ius gentium,
et ius
animalium,
et etiam ius civile
differt a iure
naturali.

Torna all'inizio