Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

386


.XXI. et post mortem suam vacavit archiepiscopatus annis duobus.
fuit factus archiepiscopus per dominum Innocencium
papam IIIIm., cui multa erat familiaritate coniunctus. nam, cum
esset prius archidiaconus Lunensis, fecit eum predictus papa
in Anchonitana marchia marchionem et postmodum de archiepiscopatu
Ianuensi providit eidem. iste fuit homo magne honestatis,
pietatis et gratie. et licet esset nobilis genere, maiorem tamen
nobilitatem moribus preferebat. fuit eciam in iure peritus et
[in] omni bonitate et virtute conspicuus. tante etiam fame in
Romana curia fuit, quod aliquando, vacante sede Apostolica,

Torna all'inizio