Romam, constituit ibi Synodum cum
supradicto Papa in Parriarchio Lateranensi, in
Ecclesia Sancti Salvatoris; quae Synodus celebrata
est a centum quinquiginta tribus Episcopis
Religiosis, et Abbatibus, et restituit Beato
Petro quae pater ejus dederat, et Desiderius
abstulerat; addens etjam Ducatum Spoletanum,
et Beneventanum. In cujus temporibus
Leo Papa Romanus ab ipsis Romanis coecatus,
cum ejus lingua truncaretur, ei Dominus et
linguam, et visum reddidit. Qui pergens ad
eundem Karolum, secum adduxit, et facta
vindicta de inimicis, ipsum Karolum Imperiali
diademate coronavit.
Per idem igitur tempus Karolus Imperator
Regni jura feliciter moderans Ludovicum filium
Caesarem constituit, quia ipse solus superstes
remansit, cui nomen, et regni potentjam Au¬gusti
secum habere constituit. Regnavit autem gloriosus
Rex Karolus annis quadraginta sep¬tem; post
susceptum Romanum Imperium an¬nis
quatuordecim, qui intra ipsos concluden¬tur.
Vixit autem annis septuaginta, et apud
Aquasgrani febre correptus obiit quinto Ka¬lendas
Februarii anno ab incarnatione Domini
DCCCXIV. Cui successit filius ejus supradi¬ctus
in Regno Francorum, et Imperio Romanorum.
Qui Lotharium primogenitum suum
diademate coronatum Regem et Augustum
secum constituit. Defunctus est autem anno
ab Incarnatione Domini DCCCXLI. anno vitae
suae sexagesimo quarto praefuit quidem Aqui¬taniae
per annos triginta septem, Imperator
autem viginti septem. Mortuo autem Ludovi¬co
Augusto, qui ob merita clementiae Ludovicus
Pius cognomen accepit, Lotharius ejus
filius Regni et Imperii haeres effectus est.
Lothario quoque imperante, primogenitus ejus
filius Ludovicus nomine regnavit Italiae, quem
Sergius Papa in Imperatorem Augustum coronavit.
Iste siquidem Ludovicus fuit Sanctus,
et imcomparabilis vir, bellorum studiis eruditus;
qui paterno more Italjam saepissime visitabat
in his, quae Beato Petro erant necessaria,
seque suosque, ut boni patris bonus
filius praeparabat. Hic cum audiret Calabros,
et Apulos velle repugnare Romanis, exerci¬tum
copiosum aggregavit, Alpes transcendit
et ad Piscarjam veniens Insulam delectabilem,
cui nomen est Casa Aurea, undique aquis cinctam
invenit.
Ludovicus igitur Divina inspiratione tactus
cum supradictam Insulam circumspexisset, et ex
omni considerasset parte, ac usibus servorum Dei
profuturam cognosceret: cujus esset, et sub
cujus potestate devotissime requisivit. Qui cum
eam sub poteslate cujusdam Sisenandi Illustris¬simi
viri esse, et de jure Pinnensis Episcopii
descendere comperisset, prius a dominio ejus¬dem
Sisenandi absolvit tribuens inde sibi decem
libras argenti, et cum Episcopo Grimbaldo
nomine, qui eo tempore Pinnensem regebat
Ecclesjam, cambitionem fecit, totamque
insulam sub jure regio retinens, quod magis
valebat, et prope Episcopium Pinnense
erat, pro eadem insula dedit et testibus idoneis,
et scripto ipsam donationem confirmavit.
Grimbaldus vero Episcopus ne aliqua controversia
a Successoribus suis inde oriretur ex
parte sua scriptum fecit, et testibus idoneis
corroboravit, et Sisenandus similiter, sicut in
Instrumentis libri sequentis describitur.
Quae scripta in Eccelesia Beati Clementis usque
|
|