pauperum, et custodiant se a deprędationibus eorum, quia Deus 
advocatus est et defensor illorum. prędia vero quę a supra scripto 
comite a nostro abstracta sunt monasterio hęc sunt: curtis Sancti Gethulii, 
quam duces Spoletani Faroaldus eiusque successor, dato 
concambio episcopatui Reatino cuius proprietas fuerat, nostro monasterio 
contulerunt temporibus domini Thome. fundum Serranum 
in integrum, quod Milo et Domnella diacona huic monasterio 
concesserunt. fundum Canali. fundum Verruculę. 
fundum Cutri. 
Prędicti autem comitis Benedicti fuerunt filii Iohannes et Crescentius: 
ex quibus Iohannes quodam anno in vigilia sanctę Marię 
voti causa per suum missum mandans duodecim solidos fecit ponere 
super altare ipsius, quos sacristanus assumpsit et inter alia 
vota reposuit, nichil interrogans. alia autem die mandavit dicens: 
« Dicite abbati, ut solidos duos faciat michi reddere, quia 
non debui nisi decem pro pensione dare ». hoc ingenio fraudulento 
ab hoc monasterio ablata sunt pręfata loca usque ad nostrum 
ingressum. ipso denique anno interfectus est Crescentius 
comes iussu Ottonis  imperatoris et Gregorii papę, ut audistis, qui 
nimis districte placita infra Romam exercebant. quorum territus 
pavore pręfatus comes quęsivit nobis pactum, imperatore ac papa 
scientibus, et refutavit medietatem curtis et ęcclesię Sancti Gethulii 
com duobus casalibus, unde brevem testatam habemus; 
et ego rogavi illi tertium genus de alia medietate cum castello Tribuco. 
quo facto Romę, pręlibatus Crescentius venit illuc levitatis 
causa. quem imperator et papa capientes, iusserunt patri eius, 
ut redderet Cerem illis quibus abstulerat, quorum fuit. tunc in 
pręsentia eorum promisit se facturum; et egressus de Roma, fugiit 
illo. quo viso imperator ac papa nimis irati post eum properarunt, 
et papa secum me ire pręcepit, dicens michi: « Veni mecum 
ad Cere, eo pacto, ut si comes Benedictus reddiderit michi 
ipsam civitatem, recipiat filium et stet finis inter vos; sin autem, 
filium eius suspendi faciam ipso vidente, et tibi restituam Tribucum ».
  |  
  |