Salimbene de Adam: Cronica

Pag 684


secura et suavis, ac si esset mensis Maii. Et h[oc] a Domino fiebat,
quia in succursum v[eni]ebant Ecclesie et in exterminium
illius maledicti Manfredi, qui tali interitu dignus erat propter
iniquitates suas; erant enim multe valde, siquidem fratrem suum
Conradum interfecerat, ut dicebatur. Et Conradus interfecerat
Karolum fratrem suum, qui natus est Ravenne, quem imperator
Fridericus habuerat ex Anglicana uxore. Conradum vero ex
filia regis Iohannis, Henricum quoque primogenitum ex Hispanica,
sed Manfredum habuit ex sorore vel ex filia sororis marchionis
Lancee, qui fuit Lombardus de Pede Montis. Inter omnes
vero filios quos habuit imperator Fridericus, secundum meum
iuditium plus valuit Hencius rex Sardinie, quem Bononienses
ceperunt et in carcere multis annis usque ad diem mortis sue
detinuerunt. Hic non fuit legittimus filius. Habuit et alium non
legittimum nomine Fridericum, quem regem in Tuscia fecerat.
Quod Pelavicinus voluit impedire ne transiret exercitus Gallicorum, sed non
potuit.

Item, millesimo supraposito, dominus Ubertus Pellavicinus
potestas Cremone cum Cremonensibus et cum toto suo posse voluit
prohibere passum comiti Flandrie, capitaneo militie exercitus
domini regis Karoli. Et predictus comes per vim transivit Lolium
flumen iuxta Palaçolum et destruxit castrum Cavrioli. Et interfecti
fuerunt omnes de castro, tam viri quam mulieres et pueri
omnes, eo quod suspenderant unum de militibus dicti comitis. Et
dictus comes transivit iuxta civitatem Brixie cum predicto exercitu
suo et cepit et destruxit Montem Clarum, unum castrum
Brixie, et postea venit ad civitatem Mantue.
De morte Manfredi principis et captione uxoris in Manfredonia civitate.
Anno Domini MCCLXVI dominus Karolus rex transivit pontem
de Ciperano cum exercitu suo contra regem Manfredum,

Torna all'inizio