gaudere concessit, qua discipulos suos dicens armavit: “Beati misericordes, quoniam ipsi possidebunt terram;” et item: “In 
hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem;” de qua dixit Apostolus: “Dilectio sine 
simulatione, odientes malum, adhaerentes bono. ” Ago et autem, karissimi, nemo qui viderit fratrem errantem aliqua negligentia 
aut naturae infirmitate per quandam coniugis coniunctionem, occasione palliata non corripuerit eum, iam non secundum 
caritatem, imo secundum iniustissimam pietatem ambulat, et merito secundum quod ait Apostolus, de pernice iudicabitur, 
vel de negligentia condemnabitur. Qui autem in dubiis rebus consuluit, ut nos hodie videmus, decet esse vacuum ab 
ira, ab odio, ac misericordia. Nam ira, ut sapiens magister ait, saepe impedit animum, ne possit cernere verum. De odio 
quid aliud dicam, quam quod euangelium dicens clamat: “Qui habet trabem in oculo suo, non potest eicere festucam de oculo 
fratris sui;” at qui misericordiam ita exercet, ut iustitiam funditus obliviscatur, iam non secundum caritatem ambulat; unde 
Augustinus: “Si frater tuus vulnus habet in corpore, quod velit occultare, dum timet secari, nonne crudeliter a te sileretur, 
si misericordia motus taceres, et misericorditer iudicaretur?” Et Apostolus: “Si videris fratrem tuum errantem, et non corripueris 
eum, de negligentia iudicaberis, vel condempnaberis.” Vos dicitis, fratres: “Pauci sunt casti animo et corpore, et 
paucissimi sacerdotes virgines;” sed magis volo atque desidero cum paucis in Christo coronari, quam cum multis in tenebris 
collocari. Non omnia possumus omnes, quia non aequaliter valemus, de quibus Apostolus: “Aliis datur sermo scientiae, aliis 
sermo sapientiae, aliis discretio spiritus, aliis genera linguarum, aliis interpretatio sermonum, unicuique sicut divisit Deus 
mensuram fidei;” sed unusquisque nostrum, gratias Deo, ita scientia in divinis et humanis superpollet, ut viae verae tramitem 
sive devium aut tortuosum sacris in Scripturis longo exercitio exercitatus cognoscere et se a principio liberare non 
valet, unde propheta: “Parate viam Domino, rectas facite semitas eius. ” Declinate, fratres, a viis vestris, perspicite quod 
Scriptura clamat, dicens: “Ve homini gradienti duabus viis;” veniat sensibus vestris, fratres, quod prophetarum eximius 
clamat: “Viam veritatis elegi, iudicia tua, Domine, non sum oblitus. ” Et item: “Viam mandatorum tuorum cucurri, cum 
dilatares cor meum. ” Demus Deo honorem, et ipsum in corpore nostro portemus, mortificatis nobis ipsis in cunctis actibus 
saeculi, per quem mundo, ut ait Apostolus, crucifixus est, et ego mundo, qui cunctos legitime gloria et honore triumphantes 
inenarrabili in perpetuo coronat, animo et corpore eum diligamus, et primum pietate fraternitatis et sincerae caritatis amemus. 
Unde sanctus Augustinus in libro quem ad Hieronymum presbyterum facit, curialiter de pietate tractans dicit: 
“Quid autem pietas nisi Dei cultus? et unde colitur nisi ex caritate? Caritas igitur de corde puro et conscientia bona et 
fide non ficta, magna et vera virtus, quia ipsa est et finis praecepti.-Sicut mors animam evellit a sensibus carnis, sic 
caritas a concupiscentiis carnalibus.-Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit.” Testatus est, karissimi, 
domnus Guibertus apostolum dixisse: “Vinctus es uxori, noli quaerere solutionem, ” et ita est. Sed illud quod sequitur 
quare non dicit? videlicet “solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem.” Protulisti sententiam Apostoli dicentis: “Unusquisque 
suam uxorem habeat:” ego autem dico “quibus licet.” Praeterea illud apostolicum animarum et corporum consilium 
audite: “Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus; si enim secundum carnem vixeritis, moriemini, 
si enim spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. ” Dixisti quod de Vercellensi epistola placuit, sed illud quod sequitur 
quare non protulisti, dicens in eadem: “Nec interim ut filios in sacerdotio creare apostolica mutetur auctoritate; habentem 
enim filios, non facientem, nec coniugium iterare.” Idem Apostolus: “Nemo militans Deo implicet se negotiis saecularibus, 
ut ei serviat, qui se probavit. ” Item ad Timotheum: “Te ipsum castum custodi. ” Mirum ac valde terribile est, ut 
sacerdos aut levita serviens operi coniugali hostias Deo offerre possit, cum angelus Dei sacerdos dictus sit: “Labia sacerdotis 
custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. ” Ita quid sancti canones 
dicant scitis, maxime cum dicit in quodam loco: “Sacerdotes qui duxerunt uxorem, deponantur.” Praeterea sacra scriptura 
clamans dicit: “Fornicatores et adulteros iudicabit Deus. ” Oportet enim sacerdotem mundum nitidumque indesinenter semper 
esse; si autem ulla mulieris vel sui tabe coinquinatus fuerit, holocausta offerre Deo non potest. Olim enim multa multis 
quadam iniusta occasione, periculose tamen, concessa videntur. Nunc autem agere vos omnes expedit, ut via regia gradiamur, 
non declinantes a dexteris nec a sinistris. Video vos quasi armatos multis conscripturarum scientiis astare; sed scuta 
vestra in cucurbitarum folia vertentur, et gladii vestri in plumbum frigidum convertentur.”  
Explicit oratio Arialdi et Landulfi; incipit Andreae sacerdotis decumani adversus Arialdum et Landulfum. 
26. (25)  “Fratres, et utinam fratres karissimi, caritatem et misericordiam, quas nunc et multotiens vestris doctrinis inseruistis, 
ut ore denotastis, sic bonorum actuum exemplo confirmavissetis. Multa de caritate tui sermonis exordio habuisti, sed 
de quo fonte manaverint, verborum tuorum finis aperte denudavit: si enim ex caritate inchoavisses, in caritate, quae Deus 
est, finivisses. Unde in ventum tendis, cum in vento superbiae graderis. Dixisti: “Qui misericordiam ira exercet, funditus 
iustitiam obliviscitur, iam non secundum caritatem ambulat.” Verum est; sed qui hoc facit, et taliter circa peccatores se 
habet, fidelis non est, nec dignus Christianus vocari. Tamen prospice, quod Dominus ait: “Misericordiam volo, non sacrificium;” 
et iterum: “Miserebor cui misertus ero, et clemens ero in quo mihi placuero. ” Quod nos cum caritate, cum humilitate, 
cum patientia, cum benignitate, cum discretione, quae est mater virtutum, docere et admonere et suadere multa per 
tempora debuisti, nunc quasi dampnativos ac criminosos plagis saevissimis simulque cum tuis cathedris, lingua tamen incooperta, 
criminose castigas. Cuius exemplo haec omnia in nobis et in populo agis? Enim et nos multis cum temporibus et 
ordinem nostrum pacifice ac caste degentes regebamus. Vituperando nos grave bellum civile nunc excitasti; praeterea audi 
apostolum dicentem: “Deus non vult coacta servitia.” Et item: “Tu quis es, qui iudicas alienum servum? suo domino stat 
aut cadit, stabit autem. ” Video enim, quod nemo te et ipsos quos super nos solitis illexisti sermonibus, a talibus revocare 
poterit. Sed terrere te debent bella civilia, homicidia, sacramenta ac periuria inenarrabilia, parvulorum multitudinem multorum 
necem sine baptismate incurrentium, quorum membra et qualia et quanta hoc in anno in cisterna theatrali cum mundata 
a clocariis inventa sunt, paucis tamen condolentibus, ante tuos oculos habens. Et si mihi de natura humana non 
credis, maxime non credis de ordine nostro, qui dum magis constringitur, amplius inlicitis accenditur: vel tibi, quod olim 
fuisti vel cras esse poteris, crede. Vetando unam et propriam uxorem, centum fornicatrices ac adulteria multa concedis. 
Praeterea vitium detestabile, ob quod quidam ex tuis simulantes sese caste vivere, uxoribus falsa religione dimissis, vitio 
imbuti detestabili, in theatro turpiter tracti et in fronte decocti sunt, te amice tangendo deterreat. Item intulisti domno 
Guiberto: “Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem,” sed illud quod sequitur, quare non dixisti? imo apostolo dicente: 
  |  
  |