Salimbene de Adam: Cronica

Pag 376


Quod homo apostata est inutilis Deo, sibi et proximo.
Cum igitur interrogassem Robertum utrum relata fecisset
necne, confessus est et non negavit quod vere omnia illa opere
adimplesset. Tunc reprehendi eum dure dicendo sibi: «Sapiens
in Proverbiis dicit, VI: Homo apostata vir inutilis, quia inutilis
Deo, inutilis sibi, inutilis proximo. Inutilis Deo, quia dereliquit
Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo
. Et iterum:
Deum, qui te genuit, dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui.
Inutilis sibi, quia, sicut Ecclesiasticus dicit, X: Peccantem in
animam suam quis iustificabit, et quis honorabit exhonorantem
animam suam?
Inutilis proximo, quem scandaliçat per malum
exemplum. Ideo Ecclesiasticus dicit, XIIII: Qui sibi nequam
est, cui alii bonus erit?
Item Eccli. XIX: Extolletur in exemplum
maius, et tolletur de numero anima eius
». Cum autem audisset
Robertus verba mea, accidit ei quod Ecclesiasticus dicit, XXI:
Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris. Et iterum Eccli.
XXXII: Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem
suam inveniet comparationem
.
Quod Robertus, postquam recessit ab istis ribaldis qui se dicunt Apostolos
esse et non sunt, multa mala dixit de eis.

Nam, excusando se, multa mala dixit de his qui se dicunt
Apostolos esse et non sunt, sed sunt synagoga Sáthane. Et primo
dixit quod frater Ghirardinus Segalellus, qui fuit primus eorum,
nunquam voluit se intromittere de dominio congregationis sue, ut
eorum prelatus existeret, quamquam rogaretur ab eis, sed dicebat
eis quod quilibet bene faceret, quia anima laborantis laborabit
sibi
et quod unusquisque propriam mercedem recipiet secundum
suum laborem
et quod unusquisque onus suum portabit et quod
unusquisque pro se rationem reddet Deo. Et ideo, quia non habebant
caput, hec fuit causa dispersionis eorum, quia, ubi non est
gubernator, populus corruet
, Prover. XI, et ubi non est sepes, diripietur
possessio
, Eccli. XXXVI. Ideo vox demonum potest esse

Torna all'inizio