Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 242

libro VII


55. (1) DE COMMUTATIONE FACTA IN CONSIMILI.
(2) A consimili potes elicere substantivum, ut nix a 'niveus', quod predicto mobili similatur (3) et inde sic poteris perorare: 'Nix et gena forma non differunt. Tanta luce candor nitet in ora quod nivis emulus reputatur. Ora nivi consonant in candore. Facies nivem candore proprio imitatur. Vultus cum nive certat non dubius de triumpho. Nix huius candori contendere non presummis'. (4) Ecce vides duo fixa diversarum vocum sed consimilis significationis invicem in predictis locutionibus mirabiliter variari.
56. (1) DE COMMUTATIONE FIXI.
(2) Si nomen de cuius re agitur fixum fuerit aut honeste in suo casu permanet aut non. (3) Si honeste, tunc non eget artificio commutandi, ut si diceres: 'Iste hoc scelus consilio perpetravit'. Tamen causa maioris copie ita illud fixum per suos casus poteris variare: (4) 'Consilium fuit stimulus huius sceleris faciendi. Consilii prava subgestio sceleri causam dedit. Consilio manus flagitiosa consensit. Consilium produxit in actum manus nimium scelerata. Consilium pravum, effectum celerem invenisti. Consilio suggerente manus ad facinus properavit'.

Torna all'inizio