Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 355


Res conperendinata significat iudicium in diem tertium
constitutum.
Rava vox rauca et parum liquida, proxime canum latralum
sonans, unde etiam causidicus pugnaciter loquens ravula.
Rosea in agro Reatino campus appellatur, quod in eo arva
rore humida semper seruntur.
Rediculi fanum extra portam Capenam fuit, quia accedens
ad Urbem Hannibal ex eo loco redierit quibusdam perterritus
visis.
Reserari a sera dictum est.
Remant repetant. Ennius (Ann. 69): “Rivos camposque
remant.

Torna all'inizio