Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1239


Conveniens ad eum devota frequentia plebis,
Tangunt atque trahunt venerantes; sed quod agebant
Ipse nec advertit animo nec corpore sensit.
Cumque recessisset castro, turbisque relictis
Post longum spatium tamquam rediens aliunde,
Quando propinquarent ad Burgum quaerere coepit.
Actus enim sursum non senserat acta deorsum;
Quod sibi multoties fuit evenisse repertum.
Et quia mundani strepitus orantibus obsunt,
Sicut sancta quies multum prodesse probatur,
Ecclesias nocte desertas et loca sola
Oraturus adit, ubi pugnas daemoniorum
Pertulit horribiles, ut ab incepto prohiberent
Orandi studio variis terroribus ipsum.
Quanto vero magis impugnabatur ab illis,
Tanto fervidior et fortior in prece constans,
Illis confusis Dominoque favente fugatis,
Ipse quietatus remanebat et intus et extra.
Replebat nemora gemitu, lacrimis loca spargens
Dilectique sui fruitis amplexibus haerens,
Totus in excessus tendebat spirituales.
Orans nocte fuit ibi visus in aere sursum
A terra stare, manibus velut in cruce tensis,
Nube coruscante circumdatus, ut sibi testis
Mentis inaltatae nitidaeque sit ipsa levati
Corporis et lucis ostensio prodigiosa.
Assisii praesul sancto devotus ad ipsum
Visendi causa veniebat saepe; semelque
Orantis cellam minus ingrediens reverenter,
Dum caput immisit orantem contuiturus,
Mox fuit exterius Domini virtute repulsus,
Retrogradoque pede procul abductus violenter,
Obriguit membris, fuit et subtracta loquela.
Cognovit culpam, Domino reddente loquelam,
Et didicit sanctum magis esse sibi reverendum.
Sancti Iustini sancto semel abbas obvius illi
Descendit, seque commendat ei studiose.

Torna all'inizio