Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1834


APOLLINIS promontorium in Affrica est inter Candidum et
Mercurii promontoria in Sardiniam se propellens.
APRODISIAS promontorium Minoris est Asye.
ARACYNTHUS mons est Minerve sacer et celebris carminibus
poetarum. Verum veteres in qua sit regione non concordant:
nam alii dicunt eum Attice regionis montem, quidam eum esse
Thebanum, non nulli Ambrachium, et alii Arcadum.
ARARATH mons Armenie Maioris est, in quo veteres omnes
concordare videntur arcam Noe, cessante diluvio, consedisse
et eius reliquias consuevere peregrinis indigene demonstrare
dixeruntque Armeni locum Exitum seu Egressum, eo quod ibi
Noe arcam egressus sit.
ARAXUM Peloponnensium promontorium in Cephalaniam
versum.
ARENTINUS mons est haud longe ab urbe Roma, in quo Preneste
civitas sita est.
ARCABRUM seu ARTABRUM promontorium Hispanie Ulterioris
est vasto se cornu protendens in mare, et, Hispaniam versus
occiduum finiens, terras, maria celumque disterminare videtur.
Hoc aliqui Olisponense dixerunt ab oppido ei apposito, et
quidam vocavere Magnum eo quod maris occupet
plurimum.
ARCOBARES mons Yndie est quem alii Cacobares dicunt, insignis
quidem eo quod ex se Gangem profusissimum orientalium
flumen effundat.
ARGEUS Cappadocie mons est arduus plurimum et omni
tempore pruinis rigens, eumque dei habitaculum veteres accole
crediderunt. Subiacet ei Mazaca civitas Cappadocum
metropolis.
ARIOBARZANES mons est Asye inter Massagetas constitutus
et Parthos.
ARIUS mons est in insula Chio in quo nascuntur optima vina,
a monte ariusia nuncupata, esto sint qui dicant eum promontorium
et Ariusium vocitatum.
ARPENDUS mons est Pamphylie cuius in radicibus Eurimedon
defluit fluvius.
ARTAGUS mons est Cappadocum sub quo Maizacum civitas,

Torna all'inizio