contra quem episcopi Lombardie Parmensem episcopum
in papam eligere sunt conati. Pisani autem illi Parmensi
episcopo intruso auxilium magnum dabant. Ianuenses
vero Alexandro fideliter adheserunt. qui Alexander postmodum
pacifice papatum obtinuit et possedit. circa hec tempora fuit
comitissa Matildis, que filiam beati Petri se vocans, Ecclesie contra
imperatorem semper adhesit et sine liberis decedens, patrimonium
suum super altare Sancti Petri obtulit, unde usque hodie patrimonium
sancti Petri vocatur. in ista sancta femina completum est
illud quod dicitur in Ecclesiastico, quia est mulier melior
viro. quamvis enim fuerit mulier, tamen viriles animos
semper habuit et Ecclesie devotissima fuit et filium imperatoris
in maritum accipere recusavit, pro eo quod imperator contrarius
Ecclesie videbatur. si quis autem eius genealogiam
scire desiderat, scire debet quod Sigefredus fuit de partibus
Tuscie magnus princeps. iste in Lombardiam venit et castra et
terras multas ibi acquisivit. iste Sigefredus genuit Attonem.
Atto genuit Thealdum. Thealdus genuit Bonifacium.
Bonifacius genuit comitissam Matildam. ista
|
|