Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 134


omnium Italicorum et Francorum et Teutonicorum et Lonbardorum et Hunorum et
Gothorum et Guisogothorum et Austrogothorum et Anglorum vel Britonum et Pannoniorum
et Adtheniensium et Sicilie et Crete, et regnum Scitarum et Avarum, id
est Ungarorum priorum, et Guinulorum, qui sunt in confiniis Asie et Europe super
Meotidas paludes, Guandalorum et Sardinie atque Sibilie.
Similiter post omnes reges [tamquam ultimos in sexta etate mundi constitutos
reges et principes] ponimus etiam [tempora et] istorias imperatorum et omnium pontificum
Romanorum gesta et annos et menses et dies et nomina eorum a [nativitate
Christi, a qua incipit imperium Romanorum, et a] beato Petro apostolo usque ad venerabilem
Gregorium VIII. papam et usque ad dominum imperatorem Fredericum primum
et ad filium eius dominum regem Henricum sextum. [Omnium igitur regum et regnorum
predictorum cronica et istorie simul cum novo et veteri testamento in hoc volumine sub
conpendio continentur. Que licet ab antiquissimis autoribus sint recepta, vestre tamen
equitatis examini estimo subponenda. In quibus benignos et propitios dignemini concedere
auditores, qui non nimium verborum leporem, non dicta falerata, set sinplicem
eloquii urbanitatem exquirant, et res gestas, non causas rerum gestarum, exposcant;
scituri, quia meum est dicta precedentium et res gestas describere, non rerum gestarum
reddere rationem.]
P. 134 v. 18 post rationem initio particulae V. et VII. leguntur, quae hoc loco adicienda duxit Pertz:] Scribentibus nobis de prima hominis
creatione, quotiens plura vel magis diversa ponimus, quam in libris Moysi scripta reperiuntur,
ydiote et invidi quidam subsannare videntur, asserentes, nos de propria adinventione
omnia, et non de auctoritatibus scribere, omnia illa que ipsi in bibliotheca nequeunt invenire,
tamquam extra illam alie non essent auctoritates. Quapropter alios in presenti capitulo
multos assignare curamus antiquitatum auctores, ampliora scribentes, quam Moyses vel sancti
patres scripsissent. A quibus ipse Moyses et Esdras et Iosephus aliique veteris testamenti
auctores, si voluerunt, poterant plurima didicisse. Immo pro certo credimus, quod ab eis
plura didicerunt quam scripserunt. Primus itaque protoplastes Adam, quem omnium rerum
scientiam et omnes artes legimus habuisse et post suam creationem diuturnitate temporum
multa didicisse, potuit et voluit iuniores suos ea que ipse noverat edocere. Post quem filius
eius Seth, qui usque ad portas paradisi legitur in Iosepho processisse, plura novit, et ad
posteros ea transmisit. Cuius filius Enos docuit filium suum Caynan. Qui docuit suum
filium Malaleehl. Ille etiam filium suum Iaret. Qui docuit Enoc. Ille autem filium suum
Matusalem. Et ille filium Lamec, patrem Noe.
Ab Adam usque ad Noe sunt decem tantum generationes iste, quas diximus. Que omnes
sese invicem videre et docere potuerunt.
Ultimus autem Noe et tres filii eius, qui nati sunt ante diluvium, potuerunt omnes
priorum antiquitates ad posteros transmisisse; et precipue filius eius Sem, qui ante diluvium
centum annis natus est. Et legitur post diluvium 535 vixisse. Ille plurima vidit et docuit.

Torna all'inizio