20. (1) SUBIECTIO.
(2) Subiectio est cum interrogamus adversarios aut querimus
nos a nobis quid ab illis aut quid contra nos dici possit; (3) deinde
subicimus id quod oportet dici aut non oportet, ut nobis
auxilio sit futurum vel adversario nociturum, (4) hoc modo:
Quero unde sit iste tantam pecuniam consecutus. Amplum sibi
patrimonium est relictum? At bona patris omnia venierunt.
(5) Hereditas aliqua sibi venit? Non potest dici, quia nullus
necessariorum heredem voluit hunc habere. (6) Premium aliquod
ex lite aut ex iuditio unquam cepit? Non modo id non
fecit sed ipse insuper est victus magni debiti sponsione. (7) Cum
itaque, sicut omnes videtis, ipse non sit rationibus his ditatus,
aut huic nascitur aurum domi aut illicite pecunias istas cepit'.
(8) Ad nostram quoque personam digne possumus subiectionem
referre, (9) hoc modo: 'An pecuniam congregare conabor ? Sed
habenti eripiam. An dignitatibus fulgere velim? Poscendi humilitate
vilescam. (10) An potentiam desiderabo subiectorum?
|
|