Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 411


Quod praeter communitatem civitatis, utile fuit
in vita humana esse communitatem regni.
Cap. V.

Possumus autem triplici ostendere, quod praeter
communitatem civitatis, utile est humanae vitae statuere
communitatem regni. Prima via sumitur ex parte
sufficientiae vitae. Secunda ex parte adeptionis virtutis.
Tertia ex parte defensionis et remotionis impedimentorum
hostium. Prima via sic patet. nam cum ait Philosophus
primo Polit. quod communitas perfecta, quae est civitas
constans ex pluribus vicis, est habens terminum omnis
per se sufficientiae vitae. non sic intelligendum est,
quod semper oporteat civitatem ex propriis possessionibus
habere omnia quae requiruntur ad vitam: sed sufficit
civitatem sic esse sitam, quod per mercationes, et ponderis
portativam, et per humanam industriam faciliter habere
possit sufficientia vitae. Sicut ergo vicus, in quo exercetur
ars fabrilis, indiget vico alio, in quo exercetur ars
textoria, eo quod homines ad sufficientiam vitae indigeant
tam operibus fabrorum quam textorum: sic quia contingit
civitates aliquas abundare in vino, et deficere in frumento,
in quo contingit civitates alias abundare, oportet
civitatem unam indigere auxilio alterius. Quare sicut
utile est vitae humanae in eadem civitate congregari diversos
vicos, ut facilius habeantur quae requiruntur ad
vitam: sic utile est civitates plures congregari sub uno
principatu aut sub uno regno, ut facilius et melius sibi invicem
subveniant quantum ad ea quibus indigemus in vita.
Nam sicut diversa membra corporis non eundem actum
habent, et unum indiget alterius opere, propter quod utile
est in ipsis membris congregari in uno corpore, ut sibi invicem
subveniant: sic quia non omnes civitates abundant

Torna all'inizio